Nova Vulgata1414,1Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: «Non est Deus». Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.
Nova Vulgata 14,2Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum.
Nova Vulgata 14,3Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Nova Vulgata 14,4Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?
Dominum non invocaverunt;
Nova Vulgata 14,5illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est.
Nova Vulgata 14,6Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est.
Nova Vulgata 14,7Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.