Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 148

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 148
148,1ALLELUIA.

Laudate Dominum de caelis,

laudate eum in excelsis.
Nova Vulgata
148,2Laudate eum, omnes angeli eius,

laudate eum, omnes virtutes eius.
 
Nova Vulgata
148,3Laudate eum, sol et luna,

laudate eum, omnes stellae lucentes.
Nova Vulgata
148,4Laudate eum, caeli caelorum

et aquae omnes, quae super caelos sunt.
 
Nova Vulgata
148,5Laudent nomen Domini,

quia ipse mandavit, et creata sunt;
Nova Vulgata
148,6statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi;

praeceptum posuit, et non praeteribit.
 
Nova Vulgata
148,7Laudate Dominum de terra,

dracones et omnes abyssi,
Nova Vulgata
148,8ignis, grando, nix, fumus,

spiritus procellarum, qui facit verbum eius,
Nova Vulgata
148,9montes et omnes colles,

ligna fructifera et omnes cedri,
Nova Vulgata
148,10bestiae et universa pecora,

serpentes et volucres pennatae.
 
Nova Vulgata
148,11Reges terrae et omnes populi,

principes et omnes iudices terrae,
Nova Vulgata
148,12iuvenes et virgines,

senes cum iunioribus
 
Nova Vulgata
148,13laudent nomen Domini,

quia exaltatum est nomen eius solius.

 
Magnificentia eius super caelum et terram,
Nova Vulgata
148,14et exaltavit cornu populi sui.

Hymnus omnibus sanctis eius,

filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA.