Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 2

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 2 2,1Quare fremuerunt gentes,

et populi meditati sunt inania?

Nova Vulgata
2,2Astiterunt reges terrae,
et principes convenerunt in unum

adversus Dominum et adversus christum eius:

Nova Vulgata
2,3«Dirumpamus vincula eorum

et proiciamus a nobis iugum ipsorum!».

 
Nova Vulgata
2,4Qui habitat in caelis, irridebit eos,

Dominus subsannabit eos.

Nova Vulgata
2,5Tunc loquetur ad eos in ira sua

et in furore suo conturbabit eos:

Nova Vulgata
«Ego autem constitui regem meum
super Sion, montem sanctum meum!».
 
6 Signum — in ima pagina finem strophae psalmicae indicat
Nova Vulgata
2,7Praedicabo decretum eius.

Dominus dixit ad me: «Filius meus es tu;

ego hodie genui te.

Nova Vulgata
2,8Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam

et possessionem tuam terminos terrae.

Nova Vulgata
2,9Reges eos in virga ferrea

et tamquam vas figuli confringes eos».

 
Nova Vulgata
2,10Et nunc, reges, intellegite;

erudimini, qui iudicatis terram.

Nova Vulgata
2,11Servite Domino in timore

et exsultate ei cum tremore.

Nova Vulgata
Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur,

et pereatis de via,

cum exarserit in brevi ira eius.

Beati omnes, qui confidunt in eo.
12 Aprrehendite disciplinam – Lege cum Gr; TM «osculamini filium» (?) (naššĕqû bar); verisimile est textum esse corruptum