Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 25

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 25
25,1David.

ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam,
AT greco Sal25,1τοῦ Δαυιδ κρῖνόν με κύριε ὅτι ἐγὼ ἐν ἀκακίᾳ μου ἐπορεύθην καὶ ἐπὶ τῷ κυρίῳ ἐλπίζων οὐ μὴ ἀσθενήσω
Nova Vulgata
25,2BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam.

Neque exsultent super me inimici mei,
AT greco Sal25,2δοκίμασόν με κύριε καὶ πείρασόν με πύρωσον τοὺς νεφρούς μου καὶ τὴν καρδίαν μου
Nova Vulgata
25,3GHIMEL. etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.

Confundantur infideliter agentes propter vanitatem.
 
AT greco Sal25,3ὅτι τὸ ἔλεός σου κατέναντι τῶν ὀφθαλμῶν μού ἐστιν καὶ εὐηρέστησα ἐν τῇ ἀληθείᾳ σου
Nova Vulgata
25,4DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi

et semitas tuas edoce me.
AT greco Sal25,4οὐκ ἐκάθισα μετὰ συνεδρίου ματαιότητος καὶ μετὰ παρανομούντων οὐ μὴ εἰσέλθω
Nova Vulgata
25,5HE. Dirige me in veritate tua et doce me,

quia tu es Deus salutis meae,

VAU. et te sustinui tota die.
 
AT greco Sal25,5ἐμίσησα ἐκκλησίαν πονηρευομένων καὶ μετὰ ἀσεβῶν οὐ μὴ καθίσω
Nova Vulgata
25,6ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine,

et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt.
AT greco Sal25,6νίψομαι ἐν ἀθῴοις τὰς χεῖράς μου καὶ κυκλώσω τὸ θυσιαστήριόν σου κύριε
Nova Vulgata
25,7HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris;

secundum misericordiam tuam memento mei tu,

propter bonitatem tuam, Domine.
 
AT greco Sal25,7τοῦ ἀκοῦσαι φωνὴν αἰνέσεως καὶ διηγήσασθαι πάντα τὰ θαυμάσιά σου
Nova Vulgata
25,8TETH. Dulcis et rectus Dominus,

propter hoc peccatores viam docebit;
AT greco Sal25,8κύριε ἠγάπησα εὐπρέπειαν οἴκου σου καὶ τόπον σκηνώματος δόξης σου
Nova Vulgata
25,9IOD. diriget mansuetos in iudicio,

docebit mites vias suas.
 
AT greco Sal25,9μὴ συναπολέσῃς μετὰ ἀσεβῶν τὴν ψυχήν μου καὶ μετὰ ἀνδρῶν αἱμάτων τὴν ζωήν μου
Nova Vulgata
25,10CAPH. Universae viae Domini misericordia et veritas

custodientibus testamentum eius et testimonia eius.
AT greco Sal25,10ὧν ἐν χερσὶν ἀνομίαι ἡ δεξιὰ αὐτῶν ἐπλήσθη δώρων
Nova Vulgata
25,11LAMED. Propter nomen tuum, Domine,

propitiaberis peccato meo: multum est enim.
 
AT greco Sal25,11ἐγὼ δὲ ἐν ἀκακίᾳ μου ἐπορεύθην λύτρωσαί με καὶ ἐλέησόν με
Nova Vulgata
25,12MEM. Quis est homo, qui timet Dominum?

Docebit eum viam, quam eligat.
AT greco Sal25,12ὁ γὰρ πούς μου ἔστη ἐν εὐθύτητι ἐν ἐκκλησίαις εὐλογήσω σε κύριε
Nova Vulgata
25,13NUN. Anima eius in bonis demorabitur,

et semen eius hereditabit terram.
 
Nova Vulgata
25,14SAMECH. Familiariter aget Dominus cum timentibus eum,

ut testamentum suum manifestet illis.
 
Nova Vulgata
25,15AIN. Oculi mei semper ad Dominum,

quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
 
Nova Vulgata
25,16PHE. Respice in me et miserere mei,

quia unicus et pauper sum ego.
Nova Vulgata
25,17SADE. Dilata angustias cordis mei

et de necessitatibus meis erue me.
Nova Vulgata
25,18Vide humilitatem meam et laborem meum

et dimitte universa delicta mea.
Nova Vulgata
25,19RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt

et odio crudeli oderunt me.
 
Nova Vulgata
25,20SIN. Custodi animam meam et erue me;

non erubescam, quoniam speravi in te.
Nova Vulgata
25,21TAU. Innocentia et aequitas custodiant me,

quia sustinui te.
 
Nova Vulgata
25,22PHE. Libera, Deus, Israel

ex omnibus tribulationibus suis.