Nova Vulgata25 25,1David. ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam,
Nova Vulgata 25,2BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam. Neque exsultent super me inimici mei,
Nova Vulgata 25,3GHIMEL. etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. Confundantur infideliter agentes propter vanitatem.
Nova Vulgata 25,4DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me.
Nova Vulgata 25,5HE. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutis meae, VAU. et te sustinui tota die.
Nova Vulgata 25,6ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt.
Nova Vulgata 25,7HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris; secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
Nova Vulgata 25,8TETH. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc peccatores viam docebit;
Nova Vulgata 25,9IOD. diriget mansuetos in iudicio, docebit mites vias suas.
Nova Vulgata 25,10CAPH. Universae viae Domini misericordia et veritas custodientibus testamentum eius et testimonia eius.
Nova Vulgata 25,11LAMED. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim.
Nova Vulgata 25,12MEM. Quis est homo, qui timet Dominum? Docebit eum viam, quam eligat.
Nova Vulgata 25,13NUN. Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius hereditabit terram.
Nova Vulgata 25,14SAMECH. Familiariter aget Dominus cum timentibus eum, ut testamentum suum manifestet illis.
Nova Vulgata 25,15AIN. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
Nova Vulgata 25,16PHE. Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
Nova Vulgata 25,17SADE. Dilata angustias cordis mei et de necessitatibus meis erue me.
Nova Vulgata 25,18Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea.
Nova Vulgata 25,19RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt et odio crudeli oderunt me.
Nova Vulgata 25,20SIN. Custodi animam meam et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te.
Nova Vulgata 25,21TAU. Innocentia et aequitas custodiant me, quia sustinui te.
Nova Vulgata 25,22PHE. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.