Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 31

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 31
31,1Magistro chori. Psalmus. David.

AT greco Sal31,1gr. psalm 31 (heb. 32) τῷ Δαυιδ συνέσεως μακάριοι ὧν ἀφέθησαν αἱ ἀνομίαι καὶ ὧν ἐπεκαλύφθησαν αἱ ἁμαρτίαι
Nova Vulgata
31,2In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum;

in iustitia tua libera me.
AT greco Sal31,2μακάριος ἀνήρ οὗ οὐ μὴ λογίσηται κύριος ἁμαρτίαν οὐδὲ ἔστιν ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ δόλος
Nova Vulgata
31,3Inclina ad me aurem tuam,

accelera, ut eruas me.

Esto mihi in rupem praesidii

et in domum munitam, ut salvum me facias.
 
AT greco Sal31,3ὅτι ἐσίγησα ἐπαλαιώθη τὰ ὀστᾶ μου ἀπὸ τοῦ κράζειν με ὅλην τὴν ἡμέραν
Nova Vulgata
31,4Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu

et propter nomen tuum deduces me et pasces me.
AT greco Sal31,4ὅτι ἡμέρας καὶ νυκτὸς ἐβαρύνθη ἐπ’ ἐμὲ ἡ χείρ σου ἐστράφην εἰς ταλαιπωρίαν ἐν τῷ ἐμπαγῆναι ἄκανθαν διάψαλμα
Nova Vulgata
31,5Educes me de laqueo, quem absconderunt mihi,

quoniam tu es fortitudo mea.
 
AT greco Sal31,5τὴν ἁμαρτίαν μου ἐγνώρισα καὶ τὴν ἀνομίαν μου οὐκ ἐκάλυψα εἶπα ἐξαγορεύσω κατ’ ἐμοῦ τὴν ἀνομίαν μου τῷ κυρίῳ καὶ σὺ ἀφῆκας τὴν ἀσέβειαν τῆς ἁμαρτίας μου διάψαλμα
Nova Vulgata
31,6In manus tuas commendo spiritum meum;

redemisti me, Domine, Deus veritatis.
AT greco Sal31,6ὑπὲρ ταύτης προσεύξεται πᾶς ὅσιος πρὸς σὲ ἐν καιρῷ εὐθέτῳ πλὴν ἐν κατακλυσμῷ ὑδάτων πολλῶν πρὸς αὐτὸν οὐκ ἐγγιοῦσιν
Nova Vulgata
31,7Odisti observantes vanitates supervacuas,

ego autem in Domino speravi.
AT greco Sal31,7σύ μου εἶ καταφυγὴ ἀπὸ θλίψεως τῆς περιεχούσης με τὸ ἀγαλλίαμά μου λύτρωσαί με ἀπὸ τῶν κυκλωσάντων με διάψαλμα
Nova Vulgata
31,8Exsultabo et laetabor in misericordia tua,

quoniam respexisti humilitatem meam;

agnovisti necessitates animae meae
AT greco Sal31,8συνετιῶ σε καὶ συμβιβῶ σε ἐν ὁδῷ ταύτῃ ᾗ πορεύσῃ ἐπιστηριῶ ἐπὶ σὲ τοὺς ὀφθαλμούς μου
Nova Vulgata
31,9nec conclusisti me in manibus inimici;

statuisti in loco spatioso pedes meos.
 
AT greco Sal31,9μὴ γίνεσθε ὡς ἵππος καὶ ἡμίονος οἷς οὐκ ἔστιν σύνεσις ἐν χαλινῷ καὶ κημῷ τὰς σιαγόνας αὐτῶν ἄγξαι τῶν μὴ ἐγγιζόντων πρὸς σέ
Nova Vulgata
31,10Miserere mei, Domine, quoniam tribulor;

conturbatus est in maerore oculus meus,
anima mea et venter meus.
AT greco Sal31,10πολλαὶ αἱ μάστιγες τοῦ ἁμαρτωλοῦ τὸν δὲ ἐλπίζοντα ἐπὶ κύριον ἔλεος κυκλώσει
Nova Vulgata
31,11Quoniam defecit in dolore vita mea,

et anni mei in gemitibus;

infirmata est in paupertate virtus mea,

et ossa mea contabuerunt.
 
AT greco Sal31,11εὐφράνθητε ἐπὶ κύριον καὶ ἀγαλλιᾶσθε δίκαιοι καὶ καυχᾶσθε πάντες οἱ εὐθεῖς τῇ καρδίᾳ
Nova Vulgata
31,12Apud omnes inimicos meos factus sum opprobrium

et vicinis meis valde et timor notis meis:

qui videbant me foras, fugiebant a me.
Nova Vulgata
31,13Oblivioni a corde datus sum tamquam mortuus;

factus sum tamquam vas perditum.
Nova Vulgata
31,14Quoniam audivi vituperationem multorum: horror in circuitu;
 in eo dum convenirent simul adversum me,
 auferre animam meam consiliati sunt.
Nova Vulgata
31,15Ego autem in te speravi, Domine;

dixi: «Deus meus es tu,
Nova Vulgata
31,16in manibus tuis sortes meae».

Eripe me de manu inimicorum meorum

et a persequentibus me;
Nova Vulgata
31,17illustra faciem tuam super servum tuum,

salvum me fac in misericordia tua.
 
Nova Vulgata
31,18Domine, non confundar, quoniam invocavi te;

erubescant impii et obmutescant in inferno.
Nova Vulgata
31,19Muta fiant labia dolosa,

quae loquuntur adversus iustum proterva

in superbia et in abusione.
 
Nova Vulgata
31,20Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine,

quam abscondisti timentibus te.

Perfecisti eis, qui sperant in te,

in conspectu filiorum hominum.
Nova Vulgata
31,21Abscondes eos in abscondito faciei tuae

a conturbatione hominum;

proteges eos in tabernaculo

a contradictione linguarum.
Nova Vulgata
31,22Benedictus Dominus,

quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
Nova Vulgata
31,23Ego autem dixi in trepidatione mea:

«Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum».

Verumtamen exaudisti vocem orationis meae,

dum clamarem ad te.
 
Nova Vulgata
31,24Diligite Dominum, omnes sancti eius:

fideles conservat Dominus

et retribuit abundanter facientibus superbiam.
Nova Vulgata
31,25Viriliter agite, et confortetur cor vestrum,

omnes, qui speratis in Domino.