Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 51

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 51
51,1Magistro chori. Psalmus. David,
AT greco Sal51,1gr. psalm 51 (heb. 52) εἰς τὸ τέλος συνέσεως τῷ Δαυιδ
Nova Vulgata
51,2cum venit ad eum Nathan propheta,

postquam cum Bethsabee peccavit.
AT greco Sal51,2ἐν τῷ ἐλθεῖν Δωηκ τὸν Ιδουμαῖον καὶ ἀναγγεῖλαι τῷ Σαουλ καὶ εἰπεῖν αὐτῷ ἦλθεν Δαυιδ εἰς τὸν οἶκον Αβιμελεχ
Nova Vulgata
51,3Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam;

et secundum multitudinem miserationum tuarum

dele iniquitatem meam.
AT greco Sal51,3τί ἐγκαυχᾷ ἐν κακίᾳ ὁ δυνατός ἀνομίαν ὅλην τὴν ἡμέραν
Nova Vulgata
51,4Amplius lava me ab iniquitate mea

et a peccato meo munda me.
 
AT greco Sal51,4ἀδικίαν ἐλογίσατο ἡ γλῶσσά σου ὡσεὶ ξυρὸν ἠκονημένον ἐποίησας δόλον
Nova Vulgata
51,5Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,

et peccatum meum contra me est semper.
 
AT greco Sal51,5ἠγάπησας κακίαν ὑπὲρ ἀγαθωσύνην ἀδικίαν ὑπὲρ τὸ λαλῆσαι δικαιοσύνην διάψαλμα
Nova Vulgata
51,6Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci,

ut iustus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo.
 
AT greco Sal51,6ἠγάπησας πάντα τὰ ῥήματα καταποντισμοῦ γλῶσσαν δολίαν
Nova Vulgata
51,7Ecce enim in iniquitate generatus sum,

et in peccato concepit me mater mea.
AT greco Sal51,7διὰ τοῦτο ὁ θεὸς καθελεῖ σε εἰς τέλος ἐκτίλαι σε καὶ μεταναστεύσαι σε ἀπὸ σκηνώματος καὶ τὸ ῥίζωμά σου ἐκ γῆς ζώντων διάψαλμα
Nova Vulgata
51,8Ecce enim veritatem in corde dilexisti

et in occulto sapientiam manifestasti mihi.
 
AT greco Sal51,8καὶ ὄψονται δίκαιοι καὶ φοβηθήσονται καὶ ἐπ’ αὐτὸν γελάσονται καὶ ἐροῦσιν
Nova Vulgata
51,9Asperges me hyssopo, et mundabor;

lavabis me, et super nivem dealbabor.
AT greco Sal51,9ἰδοὺ ἄνθρωπος ὃς οὐκ ἔθετο τὸν θεὸν βοηθὸν αὐτοῦ ἀλλ’ ἐπήλπισεν ἐπὶ τὸ πλῆθος τοῦ πλούτου αὐτοῦ καὶ ἐδυναμώθη ἐπὶ τῇ ματαιότητι αὐτοῦ
Nova Vulgata
51,10Audire me facies gaudium et laetitiam,

et exsultabunt ossa, quae contrivisti.
 
AT greco Sal51,10ἐγὼ δὲ ὡσεὶ ἐλαία κατάκαρπος ἐν τῷ οἴκῳ τοῦ θεοῦ ἤλπισα ἐπὶ τὸ ἔλεος τοῦ θεοῦ εἰς τὸν αἰῶνα καὶ εἰς τὸν αἰῶνα τοῦ αἰῶνος
Nova Vulgata
51,11Averte faciem tuam a peccatis meis

et omnes iniquitates meas dele.
AT greco Sal51,11ἐξομολογήσομαί σοι εἰς τὸν αἰῶνα ὅτι ἐποίησας καὶ ὑπομενῶ τὸ ὄνομά σου ὅτι χρηστὸν ἐναντίον τῶν ὁσίων σου
Nova Vulgata
51,12Cor mundum crea in me, Deus,

et spiritum firmum innova in visceribus meis.
 
Nova Vulgata
51,13Ne proicias me a facie tua

et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Nova Vulgata
51,14Redde mihi laetitiam salutaris tui

et spiritu promptissimo confirma me.
 
Nova Vulgata
51,15Docebo iniquos vias tuas,

et impii ad te convertentur.
Nova Vulgata
51,16Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae,

et exsultabit lingua mea iustitiam tuam.
 
Nova Vulgata
51,17Domine, labia mea aperies,

et os meum annuntiabit laudem tuam.
Nova Vulgata
51,18Non enim sacrificio delectaris;

holocaustum, si offeram, non placebit.
Nova Vulgata
51,19Sacrificium Deo spiritus contribulatus;

cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
 
Nova Vulgata
51,20Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,

ut aedificentur muri Ierusalem.
Nova Vulgata
51,21Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta;

tunc imponent super altare tuum vitulos.