Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 58

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 58
58,1Magistro chori. Secundum «Ne destruxeris».

David. Miktam.
Nova Vulgata
58,2Numquid vere, potentes, iustitiam loquimini,

recte iudicatis filios hominum?
Nova Vulgata
58,3Etenim in corde iniquitates operamini,

in terra violentiam manus vestrae concinnant.
 
Nova Vulgata
58,4Alienati sunt peccatores ab utero,

erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa.
Nova Vulgata
58,5Venenum illis in similitudinem serpentis,

sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
Nova Vulgata
58,6quae non exaudiet vocem incantantium

et venefici incantantis sapienter.
 
Nova Vulgata
58,7Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum,

molas leonum confringe, Domine.
Nova Vulgata
58,8Diffluant tamquam aqua decurrens,

sicut fenum conculcatum arescant.
 
Nova Vulgata
58,9Sicut limax, quae tabescens transit,
sicut abortivum mulieris, quod non vidit solem.
Nova Vulgata
58,10Priusquam sentiant ollae vestrae rhamnum,

sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos.
 
Nova Vulgata
58,11Laetabitur iustus, cum viderit vindictam,

pedes suos lavabit in sanguine peccatoris.
Nova Vulgata
58,12Et dicet homo: «Utique est fructus iusto,

utique est Deus iudicans eos in terra».