Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 74

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 74
74,1Maskil. Asaph.

Ut quid, Deus, reppulisti in finem,

iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
Nova Vulgata
74,2Memor esto congregationis tuae,

quam possedisti ab initio.

Redemisti virgam hereditatis tuae:
mons Sion, in quo habitasti.
Nova Vulgata
74,3Leva gressus tuos in ruinas sempiternas:

omnia vastavit inimicus in sancto.
 
Nova Vulgata
74,4Rugierunt, qui oderunt te,

in medio congregationis tuae;

posuerunt signa sua in signa.
Nova Vulgata
74,5Visi sunt quasi in altum securim vibrantes

in silva condensa.
Nova Vulgata
74,6Exciderunt ianuas eius in idipsum;

in securi et ascia deiecerunt.
 
Nova Vulgata
74,7Incenderunt igni sanctuarium tuum,

in terram polluerunt tabernaculum nominis tui;
Nova Vulgata
74,8dixerunt in corde suo: «Opprimamus eos simul».

Combusserunt omnes congregationes Dei in terra.
Nova Vulgata
74,9Signa nostra non vidimus;

iam non est propheta,

et apud nos non est qui cognoscat amplius.
 
Nova Vulgata
74,10Usquequo, Deus, improperabit inimicus,

spernet adversarius nomen tuum in finem?
Nova Vulgata
74,11Ut quid avertis manum tuam

et tenes dexteram tuam in medio sinu tuo?
Nova Vulgata
74,12Deus autem rex noster ante saecula,

operatus est salutes in medio terrae.
 
Nova Vulgata
74,13Tu conscidisti in virtute tua mare,

contribulasti capita draconum in aquis.
Nova Vulgata
74,14Tu confregisti capita Leviathan,

dedisti eum escam monstris maris.
Nova Vulgata
74,15Tu dirupisti fontes et torrentes;

tu siccasti fluvios perennes.
Nova Vulgata
74,16Tuus est dies, et tua est nox,

tu fabricatus es luminaria et solem.
Nova Vulgata
74,17Tu statuisti omnes terminos terrae,

aestatem et hiemem, tu plasmasti ea.
 
Nova Vulgata
74,18Memor esto huius:

inimicus improperavit Domino,

et populus insipiens sprevit nomen tuum.
Nova Vulgata
74,19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi

et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
Nova Vulgata
74,20Respice in testamentum,

quia repleta sunt latibula terrae tentoriis violentiae.
 
Nova Vulgata
74,21Ne revertatur humilis factus confusus;

pauper et inops laudabunt nomen tuum.
Nova Vulgata
74,22Exsurge, Deus, iudica causam tuam;

memor esto improperiorum tuorum,

quae ab insipiente fiunt tota die.
Nova Vulgata
74,23Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum;

tumultus adversariorum tuorum ascendit semper.