Nova Vulgata78 78,1Maskil. Asaph. Attendite, popule meus, doctrinam meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.
Nova Vulgata 78,2Aperiam in parabolis os meum, eloquar arcana aetatis antiquae.
Nova Vulgata 78,3Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis,
Nova Vulgata 78,4non occultabimus a filiis eorum, generationi alteri narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius, quae fecit.
Nova Vulgata 78,5Constituit testimonium in Iacob et legem posuit in Israel; quanta mandaverat patribus nostris nota facere ea filiis suis,
Nova Vulgata 78,6ut cognoscat generatio altera, filii, qui nascentur. Exsurgent et narrabunt filiis suis,
Nova Vulgata 78,7ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur operum Dei et mandata eius custodiant.
Nova Vulgata 78,8Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et exasperans; generatio, quae non firmavit cor suum, et non fuit fidelis Deo spiritus eius.
Nova Vulgata 78,9Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.
Nova Vulgata 78,10Non custodierunt testamentum Dei et in lege eius renuerunt ambulare.
Nova Vulgata 78,11Et obliti sunt factorum eius et mirabilium eius, quae ostendit eis.
Nova Vulgata 78,12Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos.
Nova Vulgata 78,13Scidit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre.
Nova Vulgata 78,14Et deduxit eos in nube per diem et per totam noctem in illuminatione ignis.
Nova Vulgata 78,15Scidit petram in eremo et adaquavit eos velut abyssus multa.
Nova Vulgata 78,16Et eduxit rivulos de petra et deduxit tamquam flumina aquas.
Nova Vulgata 78,17Et apposuerunt adhuc peccare ei, in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
Nova Vulgata 78,18Et tentaverunt Deum in cordibus suis, petentes escas animabus suis;
Nova Vulgata 78,19et contra Deum locuti sunt, dixerunt: «Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?».
Nova Vulgata 78,20Ecce percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. «Numquid et panem poterit dare aut parare carnes populo suo?».
Nova Vulgata 78,21Ideo audivit Dominus et exarsit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel.
Nova Vulgata 78,22Quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutari eius.
Nova Vulgata 78,23Verumtamen mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit;
Nova Vulgata 78,24et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis:
Nova Vulgata 78,25panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis ad abundantiam.
Nova Vulgata 78,26Excitavit austrum in caelo et induxit in virtute sua africum;
Nova Vulgata 78,27et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata:
Nova Vulgata 78,28et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
Nova Vulgata 78,29Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis.
Nova Vulgata 78,30Nondum recesserant a desiderio suo, adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,
Nova Vulgata 78,31et ira Dei ascendit super eos, et occidit pingues eorum et electos Israel prostravit.
Nova Vulgata 78,32In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus eius;
Nova Vulgata 78,33et consumpsit in halitu dies eorum et annos eorum cum festinatione.
Nova Vulgata 78,34Cum occideret eos, quaerebant eum et conversi veniebant diluculo ad eum;
Nova Vulgata 78,35et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus Excelsus redemptor eorum est.
Nova Vulgata 78,36Et suaserunt ei in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei;
Nova Vulgata 78,37cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles erant in testamento eius.
Nova Vulgata 78,38Ipse autem est misericors et propitiatur iniquitati et non disperdit. Saepe avertit iram suam et non accendit omnem furorem suum.
Nova Vulgata 78,39Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.
Nova Vulgata 78,40Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso!
Nova Vulgata 78,41Et reversi sunt et tentaverunt Deum et Sanctum Israel exacerbaverunt.
Nova Vulgata 78,42Non sunt recordati manus eius, diei, qua redemit eos de manu tribulantis.
Nova Vulgata 78,43Cum posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos.
Nova Vulgata 78,44Convertit in sanguinem flumina eorum et rivulos eorum, ne biberent.
Nova Vulgata 78,45Misit in eos coenomyiam et comedit eos, ranam et perdidit eos.
Nova Vulgata 78,46Dedit brucho fructus eorum, labores eorum locustae.
Nova Vulgata 78,47Occidit in grandine vineas eorum, moros eorum in pruina.
Nova Vulgata 78,48Tradidit grandini iumenta eorum et greges eorum flammae ignis.
Nova Vulgata 78,49Misit in eos ardorem irae suae, indignationem et comminationem et angustiam, immissionem angelorum malorum.
Nova Vulgata 78,50Complanavit semitam irae suae; non pepercit a morte animabus eorum et vitam eorum in peste conclusit.
Nova Vulgata 78,51Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham.
Nova Vulgata 78,52Abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
Nova Vulgata 78,53Deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
Nova Vulgata 78,54Et induxit eos in fines sanctificationis suae, in montem, quem acquisivit dextera eius.
Nova Vulgata 78,55Et eiecit a facie eorum gentes et divisit eis terram in funiculo hereditatis et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
Nova Vulgata 78,56Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum Excelsum et testimonia eius non custodierunt.
Nova Vulgata 78,57Recesserunt et praevaricati sunt, quemadmodum patres eorum, conversi sunt retro ut arcus pravus.
Nova Vulgata 78,58In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
Nova Vulgata 78,59Audivit Deus et exarsit et sprevit valde Israel.
Nova Vulgata 78,60Et reppulit habitaculum Silo, tabernaculum, ubi habitavit in hominibus.
Nova Vulgata 78,61Et tradidit in captivitatem virtutem suam et pulchritudinem suam in manus inimici.
Nova Vulgata 78,62Et conclusit in gladio populum suum et in hereditatem suam exarsit.
Nova Vulgata 78,63Iuvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt desponsatae.
Nova Vulgata 78,64Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur.
Nova Vulgata 78,65Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
Nova Vulgata 78,66Et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis.
Nova Vulgata 78,67Et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Ephraim non elegit,
Nova Vulgata 78,68sed elegit tribum Iudae, montem Sion, quem dilexit.
Nova Vulgata 78,69Et aedificavit sicut excelsum sanctuarium suum, sicut terram, quam fundavit in saecula.
Nova Vulgata 78,70Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium,
Nova Vulgata 78,71de post fetantes accepit eum: pascere Iacob populum suum et Israel hereditatem suam.
Nova Vulgata 78,72Et pavit eos in innocentia cordis sui et in prudentia manuum suarum deduxit eos.