Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 86

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 86
86,1Precatio. David.

Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me,

quoniam inops et pauper sum ego.
AT greco Sal86,1gr. psalm 86 (heb. 87) τοῖς υἱοῖς Κορε ψαλμὸς ᾠδῆς οἱ θεμέλιοι αὐτοῦ ἐν τοῖς ὄρεσιν τοῖς ἁγίοις
Nova Vulgata
86,2Custodi animam meam, quoniam sanctus sum;

salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te
 
AT greco Sal86,2ἀγαπᾷ κύριος τὰς πύλας Σιων ὑπὲρ πάντα τὰ σκηνώματα Ιακωβ
Nova Vulgata
86,3Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die.
AT greco Sal86,3δεδοξασμένα ἐλαλήθη περὶ σοῦ ἡ πόλις τοῦ θεοῦ διάψαλμα
Nova Vulgata
86,4Laetifica animam servi tui,

quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
AT greco Sal86,4μνησθήσομαι Ρααβ καὶ Βαβυλῶνος τοῖς γινώσκουσίν με καὶ ἰδοὺ ἀλλόφυλοι καὶ Τύρος καὶ λαὸς Αἰθιόπων οὗτοι ἐγενήθησαν ἐκεῖ
Nova Vulgata
86,5Quoniam tu, Domine, suavis et mitis

et multae misericordiae omnibus invocantibus te.
 
AT greco Sal86,5μήτηρ Σιων ἐρεῖ ἄνθρωπος καὶ ἄνθρωπος ἐγενήθη ἐν αὐτῇ καὶ αὐτὸς ἐθεμελίωσεν αὐτὴν ὁ ὕψιστος
Nova Vulgata
86,6Auribus percipe, Domine, orationem meam

et intende voci deprecationis meae.
AT greco Sal86,6κύριος διηγήσεται ἐν γραφῇ λαῶν καὶ ἀρχόντων τούτων τῶν γεγενημένων ἐν αὐτῇ διάψαλμα
Nova Vulgata
86,7In die tribulationis meae clamavi ad te,

quia exaudies me.
 
AT greco Sal86,7ὡς εὐφραινομένων πάντων ἡ κατοικία ἐν σοί
Nova Vulgata
86,8Non est similis tui in diis, Domine,

et nihil sicut opera tua.
Nova Vulgata
86,9Omnes gentes, quascumque fecisti, venient

et adorabunt coram te, Domine,

et glorificabunt nomen tuum,
Nova Vulgata
86,10quoniam magnus es tu et faciens mirabilia:

tu es Deus solus.
 
Nova Vulgata
86,11Doce me, Domine, viam tuam,

et ingrediar in veritate tua;

simplex fac cor meum,

ut timeat nomen tuum.
Nova Vulgata
86,12Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo

et glorificabo nomen tuum in aeternum,
Nova Vulgata
86,13quia misericordia tua magna est super me,

et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
 
Nova Vulgata
86,14Deus, superbi insurrexerunt super me,

et synagoga potentium quaesierunt animam meam

et non proposuerunt te in conspectu suo.
Nova Vulgata
86,15Et tu, Domine, Deus miserator et misericors,

patiens et multae misericordiae et veritatis,
Nova Vulgata
86,16respice in me et miserere mei;

da fortitudinem tuam puero tuo

et salvum fac filium ancillae tuae.
 
Nova Vulgata
86,17Fac mecum signum in bonum,

ut videant, qui oderunt me, et confundantur,

quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me.