Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 92

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 92
92,1Psalmus. Canticum. Pro die Sabbati.
Nova Vulgata
92,2Bonum est confiteri Domino

et psallere nomini tuo, Altissime,
Nova Vulgata
92,3annuntiare mane misericordiam tuam

et veritatem tuam per noctem,
Nova Vulgata
92,4in decachordo et psalterio,

cum cantico in cithara.
 
Nova Vulgata
92,5Quia delectasti me, Domine, in factura tua,

et in operibus manuum tuarum exsultabo.
Nova Vulgata
92,6Quam magnificata sunt opera tua, Domine:

nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
Nova Vulgata
92,8Cum germinaverint peccatores sicut fenum,

et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem,

hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi;
Nova Vulgata
92,9tu autem altissimus in aeternum, Domine.
 
Nova Vulgata
92,10Quoniam ecce inimici tui, Domine,

quoniam ecce inimici tui peribunt,

et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
Nova Vulgata
92,11Exaltabis sicut unicornis cornu meum,

perfusus sum oleo uberi.
Nova Vulgata
92,12Et despiciet oculus meus inimicos meos,

et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
 
Nova Vulgata
92,13Iustus ut palma florebit,

sicut cedrus Libani succrescet.
Nova Vulgata
92,14Plantati in domo Domini,

in atriis Dei nostri florebunt.
Nova Vulgata
92,15Adhuc fructus dabunt in senecta,

uberes et bene virentes erunt,
Nova Vulgata
92,16ut annuntient quoniam rectus Dominus,

refugium meum, et non est iniquitas in eo.
Nova Vulgata
92,70Vir insipiens non cognoscet,

et stultus non intelleget haec.