Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Sapientiae - 11

Sapientiae

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 11 11,1Direxit opera eorum
in manibus prophetae sancti.
Nova Vulgata
11,2Iter fecerunt per deserta, quae non habitabantur,
et in locis inviis fixerunt casas;
Nova Vulgata
11,3steterunt contra hostes
et de inimicis se vindicaverunt.
Nova Vulgata
11,4Sitierunt et invocaverunt te;
et data est illis aqua de petra altissima
et remedium sitis de lapide duro.
Nova Vulgata
11,5Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum,
per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
Nova Vulgata
11,6Nam pro fonte quidem perennis fluminis,
tabescente sanguine turbidi
Nova Vulgata
11,7in traductionem decreti infanticidae,
dedisti illis abundantem aquam insperate
Nova Vulgata
11,8ostendens per sitim, quae tunc fuit,
quemadmodum adversarios excruciares.
Nova Vulgata
11,9Cum enim tentati sunt,
etsi cum misericordia disciplinam accipientes,
scierunt quemadmodum cum ira iudicati
impii tormenta paterentur.
Nova Vulgata
11,10Hos quidem tamquam pater monens probasti,
illos autem tamquam durus rex condemnans tormento interrogasti.
Nova Vulgata
11,11Absentes enim et praesentes similiter torquebantur;
Nova Vulgata
11,12duplex enim illos acceperat taedium
et gemitus cum memoria praeteritorum.
Nova Vulgata
11,13Cum enim audirent per sua tormenta
bene secum agi,
senserunt Dominum.
Nova Vulgata
11,14Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes,
in finem eventuum mirati sunt,
non similiter iustis sitientes.
Nova Vulgata
11,15Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum,
in quibus errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas,
immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam,
Nova Vulgata
11,16ut scirent quia, per quae peccat quis, per haec et torquetur.
Nova Vulgata
11,17Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua,
quae creavit orbem terrarum ex materia informi,
immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
Nova Vulgata
11,18aut recens conditas ira plenas ignotas bestias
aut vaporem igneum spirantes
aut fumi fremitum proferentes
aut horrendas ab oculis scintillas fulgurantes,
Nova Vulgata
11,19quarum non solum laesura poterat illos exterminare,
sed et aspectus per timorem occidere.
Nova Vulgata
11,20Sed et sine his uno spiritu poterant occidi,
persecutionem passi a iustitia,
et dispersi per spiritum virtutis tuae.
Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.
Nova Vulgata
11,21Multum enim valere tibi soli subest semper,
et virtuti brachii tui quis resistet?
Nova Vulgata
11,22Quoniam tamquam momentum staterae,
sic est ante te totus orbis terrarum,
et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram.
Nova Vulgata
11,23Sed misereris omnium, quia omnia potes;
et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam.
Nova Vulgata
11,24Diligis enim omnia, quae sunt,
et nihil odisti eorum, quae fecisti;
nec enim, si odisses, aliquid constituisses.
Nova Vulgata
11,25Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses?
Aut, quod a te vocatum non esset, conservaretur?
Nova Vulgata
11,26Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt,
Domine, qui amas animas.