Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Sapientiae - 12

Sapientiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 12 12,1Incorruptibilis enim spiritus tuus est in omnibus.
Nova Vulgata
12,2Ideoque eos, qui exerrant, paulatim corripis
et, de quibus peccant, admones et corrigis,
ut, relicta malitia, credant in te, Domine.
Nova Vulgata
12,3Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae,
quos exhorruisti,
Nova Vulgata
12,4quoniam odibilia faciebant,
opera medicaminum et sacrificia impia;
Nova Vulgata
12,5et filiorum necatores sine misericordia
et comestores viscerum
— humanarum carnium epulationem et sanguinis —
participes mysteriorum e medio comissationis
Nova Vulgata
12,6et auctores caedis parentes ipsos animarum inauxiliatarum
perdere voluisti per manus parentum nostrorum,
Nova Vulgata
12,7ut dignam perciperet peregrinationem puerorum Dei,
quae tibi omnium carissima est terra.
Nova Vulgata
12,8Sed et his tamquam hominibus pepercisti
et misisti antecessores exercitus tui vespas,
ut illos paulatim exterminarent.
Nova Vulgata
12,9Non quia impotens eras in acie subicere impios iustis
aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare;
Nova Vulgata
12,10sed, paulatim iudicans, dabas locum paenitentiae,
non ignorans quoniam nequam erat generatio eorum,
et naturalis malitia ipsorum,
et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum:
Nova Vulgata
12,11semen enim erat maledictum ab initio.
Nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum;
Nova Vulgata
12,12quis enim dicet tibi: «Quid fecisti?».
Aut quis stabit contra iudicium tuum?
Aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti?
Aut quis in contentionem tecum veniet,
vindex iniquorum hominum?
Nova Vulgata
12,13Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus,
ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti.
Nova Vulgata
12,14Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo
resistere poterit tibi de his, quos perdidisti.
Nova Vulgata
12,15Cum autem sis iustus, iuste omnia disponis;
ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare
exterum aestimas a tua virtute.
Nova Vulgata
12,16Fortitudo enim tua iustitiae initium est,
et ob hoc, quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facit.
Nova Vulgata
12,17Fortitudinem enim ostendis,
cum non crederis esse in potentia consummatus,
et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis.
Nova Vulgata
12,18Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas
et cum magna indulgentia disponis nos:
subest enim tibi, cum volueris, posse.
Nova Vulgata
12,19Docuisti autem populum tuum per talia opera,
quoniam oportet iustum esse humanum,
et bonae spei fecisti filios tuos,
quoniam das super peccatis paenitentiam.
Nova Vulgata
12,20Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti
cum tanta castigasti attentione et remissione
dans tempus et locum, per quae possent mutari a malitia,
Nova Vulgata
12,21cum quanta diligentia iudicasti filios tuos,
quorum parentibus iuramenta
et conventiones dedisti bonarum promissionum!
Nova Vulgata
12,22Cum ergo das nobis disciplinam,
inimicos nostros multipliciter flagellas,
ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes
et, cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam.
Nova Vulgata
12,23Unde et illis, qui in insipientia vitae iniuste vixerunt,
per abominationes suas dedisti tormenta.
Nova Vulgata
12,24Etenim in erroris viis diutius erraverunt,
deos aestimantes, quae etiam inter animalia e turpibus sunt vilia,
infantium insensatorum more decepti:
Nova Vulgata
12,25propter hoc, tamquam pueris insensatis,
iudicium in derisum dedisti.
Nova Vulgata
12,26Qui autem ludibriis increpationis non sunt correcti,
dignum Dei iudicium experientur;
Nova Vulgata
12,27in quibus enim ipsi patientes indignabantur,
per haec, quos putabant deos,
in ipsis, cum exterminarentur, videntes,
illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt;
propter quod et finis condemnationis venit super illos.