Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Sapientiae - 14

Sapientiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 14 14,1Iterum alius navigare cogitans
et per feros fluctus iter facere incipiens,
ligno portante se, fragilius lignum invocat.
Nova Vulgata
14,2Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit,
et artifex sapientia fabricavit.
Nova Vulgata
14,3Tua autem, Pater, providentia gubernat,
quoniam dedisti et in mari viam
et inter fluctus semitam firmissimam,
Nova Vulgata
14,4ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare,
etiamsi sine arte aliquis adeat mare.
Nova Vulgata
14,5Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae opera,
propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas
et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt.
Nova Vulgata
14,6Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes,
spes orbis terrarum ad ratem confugiens,
reliquit saeculo semen nativitatis,
quae manu tua erat gubernata.
Nova Vulgata
14,7Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia;
Nova Vulgata
14,8per manus autem, quod fit, maledictum et ipsum et qui fecit illud,
quia ille quidem operatus est,
illud autem, cum esset corruptibile, deus cognominatus est.
Nova Vulgata
14,9Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius:
Nova Vulgata
14,10etenim, quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur.
Nova Vulgata
14,11Propter hoc et in idolis nationum erit visitatio,
quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt
et in tentationem animabus hominum
et in muscipulam pedibus insipientium.
Nova Vulgata
14,12Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum,
et adinventio illorum corruptio vitae est;
Nova Vulgata
14,13neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
Nova Vulgata
14,14Supervacuitate enim hominum haec advenerunt in orbem terrarum,
et ideo brevis illorum finis est inventus.
Nova Vulgata
14,15Acerbo enim luctu dolens pater,
cito sibi rapti filii fecit imaginem
et illum, qui tunc homo mortuus fuerat,
nunc tamquam deum colere coepit
et tradidit subiectis sacra et sacrificia.
Nova Vulgata
14,16Deinde, interveniente tempore, convalescens iniqua consuetudo
tamquam lex custodita est,
et tyrannorum imperio colebantur figmenta;
Nova Vulgata
14,17quos cum in palam homines honorare non possent,
propter hoc quod longe essent,e longinquo figura eorum efficta,
evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt,
ut illum,
qui aberat, tamquam praesentem colerent sua sollicitudine.
Nova Vulgata
14,18Ad incrementum autem huius culturae
provexit et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia;
Nova Vulgata
14,19ille enim volens forsitan placere illi, qui se assumpsit,
elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret.
Nova Vulgata
14,20Multitudo autem hominum abducta per speciem operis
eum, qui paulo ante tamquam homo honoratus fuerat,
nunc deum aestimaverunt.
Nova Vulgata
14,21Et haec fuit vitae humanae deceptio,
quoniam aut necessitati aut regibus deservientes homines
incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
Nova Vulgata
14,22Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam,
sed et in magno viventes inscientiae bello,
tot et tam magna mala pacem appellant.
Nova Vulgata
14,23Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes
aut insaniae plenas peregrinorum rituum vigilias habentes,
Nova Vulgata
14,24neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt,
sed alius alium per insidias occidit aut adulterans contristat.
Nova Vulgata
14,25Et omnia commixta sunt:
sanguis et homicidium, furtum et fictio,
corruptio et infidelitas, turbatio et periurium,
Nova Vulgata
14,26tumultus bonorum, gratiarum immemoratio,
animarum inquinatio, generis immutatio,
nuptiarum inordinatio, moechia et impudicitia.
Nova Vulgata
14,27Infandorum enim idolorum cultura
omnis mali initium et causa est et finis.
Nova Vulgata
14,28Aut enim, dum laetantur, insaniunt aut vaticinantur falsa
aut vivunt iniuste aut peierant cito.
Nova Vulgata
14,29Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt,
male iurantes noceri se non sperant.
Nova Vulgata
14,30Utraque autem illis evenient digne,
quoniam male censerunt de Deo attendentes idolis
et iuraverunt iniuste in dolo contemnentes sanctitatem.
Nova Vulgata
14,31Non enim iuratorum virtus,
sed peccantium poena
perambulat semper iniustorum praevaricationem.