Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Sapientiae - 15

Sapientiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 15 15,1Tu autem, Deus noster, suavis et verus es,
patiens et in misericordia disponens omnia.
Nova Vulgata
15,2Etenim, si peccaverimus, tui sumus, scientes potentiam tuam;
non peccabimus autem, scientes quoniam apud te sumus computati.
Nova Vulgata
15,3Nosse enim te consummata iustitia est,
et scire virtutem tuam radix est immortalitatis.
Nova Vulgata
15,4Nec enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio,
nec adumbrantium labor sine fructu,
effigies maculata per varios colores,
Nova Vulgata
15,5cuius aspectus insensatis in concupiscentiam venit,
et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima.
Nova Vulgata
15,6Malorum amatores digni sunt, qui spem habeant in talibus
et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt.
Nova Vulgata
15,7Sed et figulus, mollem terram premens laboriose,
fingit ad usus nostros unumquodque vas;
et de eodem luto fingit,
quae mundis operibus in usum sunt, vasa,
et quae his sunt contraria, omnia similiter;
horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus,
iudex est figulus.
Nova Vulgata
15,8Et cum malo labore deum vanum fingit de eodem luto
ille, qui paulo ante de terra factus fuerat,
et post pusillum reducit se, unde acceptus est,
repetitus animae debitum.
Nova Vulgata
15,9Sed cura est illi, non quia laboraturus est,
nec quoniam brevis illi vita est,
sed concertatur aurificibus et argentariis
et aerarios imitatur
et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit.
Nova Vulgata
15,10Cinis est cor eius,
et terra despectior spes illius,
et luto vilior vita eius,
Nova Vulgata
15,11quoniam ignoravit, qui se finxit
et qui inspiravit illi animam, quae operatur,
et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
Nova Vulgata
15,12Sed et aestimavit lusum esse vitam nostram
et conversationem vitae compositam ad lucrum;
oportere enim dicit undecumque etiam ex malo acquirere.
Nova Vulgata
15,13Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit.
Nova Vulgata
15,14Omnes enim insipientes et infelices supra modum animae infantis
sunt inimici populi tui et per potentiam opprimentes illum.
Nova Vulgata
15,15Quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt,
quibus neque oculorum usus est ad videndum,
neque nares ad percipiendum spiritum,
neque aures ad audiendum,
neque digiti manuum ad tractandum,
sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
Nova Vulgata
15,16Homo enim fecit illos,
et, qui spiritum mutuatus est, is finxit illos;
nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere:
Nova Vulgata
15,17cum autem sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis.
Melior enim est ipse his, quos colit,
quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
Nova Vulgata
15,18Sed et animalia miserrima colunt;
in insipientia enim, aliis comparata, his sunt deteriora.
Nova Vulgata
15,19Nec pulchra in his inveniuntur, quantum desiderari possit,
ut fit in animalium conspectu;
effugerunt autem et Dei laudem et benedictionem eius.