Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Sapientiae - 19

Sapientiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 19 19,1Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit;
praesciebat enim et futura illorum,
Nova Vulgata
19,2quoniam, cum ipsi permisissent, ut se educerent,
et cum magna sollicitudine praemisissent illos,
consequebantur illos paenitentia acti.
Nova Vulgata
19,3Adhuc enim inter manus habentes luctus
et deplorantes ad monumenta mortuorum,
aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae
et, quos rogantes proiecerant,
hos tamquam fugitivos persequebantur.
Nova Vulgata
19,4Trahebat enim illos ad hunc finem digna necessitas;
et horum, quae acciderant, oblivionem immisit,
ut eam, quae deerat tormentis, suppleret punitionem,
Nova Vulgata
19,5et populus quidem tuus mirabile iter tentaret,
illi autem novam mortem invenirent.
Nova Vulgata
19,6Omnis enim creatura in suo genere iterum ab initio refigurabatur,
deserviens tuis praeceptis,
ut pueri tui custodirentur illaesi.
Nova Vulgata
19,7Nam nubes castra eorum obumbrans,
et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit:
e mari Rubro via sine impedimento
et campus germinans de fluctu violento,
Nova Vulgata
19,8per quem cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu,
videntes tua mirabilia monstra.
Nova Vulgata
19,9Tamquam enim equi depaverunt escam
et tamquam agni exsultaverunt,
magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.
Nova Vulgata
19,10Memores enim erant adhuc eorum,
quae in incolatu illorum facta fuerant,
quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas,
et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
Nova Vulgata
19,11Novissime autem viderunt novam creaturam avium,
cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis:
Nova Vulgata
19,12in consolationem enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra.
Nova Vulgata
19,13Et vexationes peccatoribus supervenerunt,
non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum:
iuste enim patiebantur secundum suas nequitias;
etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt.
Nova Vulgata
19,14Alii quidem ignotos non recipiebant advenas,
isti autem beneficos hospites in servitutem redigebant.
Nova Vulgata
19,15Et non solum haec, sed et alius quidam respectus erit illorum,
quoniam inviti recipiebant extraneos;
Nova Vulgata
19,16isti autem, qui cum laetitia receperunt hos,
qui eisdem usi erant iustitiis,
saevissimis afflixerunt doloribus.
Nova Vulgata
19,17Percussi sunt autem caecitate
sicut illi in foribus iusti,
cum, vastis cooperti tenebris,
unusquisque transitum ostii sui quaerebat.
Nova Vulgata
19,18Inter se enim elementa convertuntur,
sicut in psalterio voces numeri nomen immutant,
semper tamen suum sonum custodiunt;
quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt,
certo aestimari potest.
Nova Vulgata
19,19Agrestia enim in aquatica convertebantur,
et, quaecumque erant natantia, in terram transibant.
Nova Vulgata
19,20Ignis in aqua valebat supra suam virtutem,
et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur.
Nova Vulgata
19,21Flammae e contrario corruptibilium animalium
non vexaverunt carnes inambulantium,
nec dissolvebant illud, quod facile dissolvebatur,
glaciei simile genus immortalis escae.
Nova Vulgata
19,22In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine,
et honorasti et non despexisti,
in omni tempore et in omni loco assistens eis.