Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Sapientiae - 3

Sapientiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 3 3,1Iustorum autem animae in manu Dei sunt,
et non tanget illos tormentum mortis.
Nova Vulgata
3,2Visi sunt oculis insipientium mori,
et aestimata est afflictio exitus illorum,
Nova Vulgata
3,3et, quod a nobis est iter, exterminium;
illi autem sunt in pace.
Nova Vulgata
3,4Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt,
spes illorum immortalitate plena est;
Nova Vulgata
3,5et in paucis correpti, in multis bene disponentur
quoniam Deus tentavit
eos et invenit illos dignos se.
Nova Vulgata
3,6Tamquam aurum in fornace probavit illos
et quasi holocausti hostiam accepit illos,
Nova Vulgata
3,7et in tempore visitationis illorum fulgebunt
et tamquam scintillae in arundineto discurrent;
Nova Vulgata
3,8iudicabunt nationes et dominabuntur populis,
et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
Nova Vulgata
3,9Qui confidunt in illo, intellegent veritatem,
et fideles in dilectione acquiescent illi,
quoniam gratia et misericordia est sanctis eius,
et visitatio electis eius.
Nova Vulgata
3,10Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt;
qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt.
Nova Vulgata
3,11Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est,
et vacua est spes illorum, et labores sine fructu,
et inutilia opera eorum.
Nova Vulgata
3,12Mulieres eorum insensatae sunt,
et nequissimi filii eorum,
maledicta generatio eorum.
Nova Vulgata
3,13Quoniam felix est sterilis et incoinquinata,
quae nescivit torum in delicto;
habebit fructum in respectione animarum.
Nova Vulgata
3,14Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem
nec cogitavit adversus Dominum nequissima,
dabitur enim illi fidei donum electum,
et sors in templo Domini acceptissima.
Nova Vulgata
3,15Bonorum enim laborum gloriosus est fructus;
et, quae non concidat, radix sapientiae.
Nova Vulgata
3,16Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt,
et ab iniquo toro semen exterminabitur.
Nova Vulgata
3,17Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur,
et sine honore erit in novissimo senectus illorum;
Nova Vulgata
3,18et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem:
Nova Vulgata 3,19generationis enim iniquae dirae sunt consummationes.