Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Sapientiae - 9

Sapientiae

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 9 9,1«Deus patrum meorum et Domine misericordiae,
qui fecisti omnia verbo tuo
Nova Vulgata
9,2et sapientia tua constituisti hominem,
ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt,
Nova Vulgata
9,3et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia
et in directione cordis iudicium iudicaret,
Nova Vulgata
9,4da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam
et noli me reprobare a pueris tuis,
Nova Vulgata
9,5quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae,
homo infirmus et exigui temporis
et minor ad intellectum iudicii et legum.
Nova Vulgata
9,6Nam, et si quis erit consummatus inter filios hominum,
si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
Nova Vulgata
9,7Tu elegisti me regem populo tuo
et iudicem filiorum tuorum et filiarum;
Nova Vulgata
9,8dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo
et in civitate habitationis tuae altare,
similitudinem tabernaculi sancti,
quod praeparasti ab initio.
Nova Vulgata
9,9Et tecum sapientia, quae novit opera tua,
quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres,
et sciebat quid esset placitum in oculis tuis
et quid directum in praeceptis tuis.
Nova Vulgata
9,10Emitte illam de caelis sanctis tuis
et a sede magnitudinis tuae mitte illam,
ut mecum sit et mecum laboret,
ut sciam quid acceptum sit apud te.
Nova Vulgata
9,11Scit enim illa omnia et intellegit
et deducet me in operibus meis sobrie
et custodiet me in sua gloria.
Nova Vulgata
9,12Et erunt accepta opera mea,
et diiudicabo populum tuum iuste
et ero dignus sedium patris mei.
Nova Vulgata
9,13Quis enim hominum poterit scire consilium Dei?
Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus?
Nova Vulgata
9,14Cogitationes enim mortalium timidae
et incertae providentiae nostrae:
Nova Vulgata
9,15corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam,
et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
Nova Vulgata
9,16Et difficile conicimus, quae in terra sunt,
et, quae in prospectu sunt, invenimus cum labore;
quae autem in caelis sunt, quis investigabit?
Nova Vulgata
9,17Consilium autem tuum quis sciet,
nisi tu dederis sapientiam
et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis?
Nova Vulgata
9,18Et sic correctae sunt semitae eorum, qui sunt in terris;
et, quae tibi placent, didicerunt homines
et salvati per sapientiam sunt».