Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Thobis - 13

Thobis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 13 13,1Et scripsit orationem Thobi in laetitiam et dixit:
Nova Vulgata
13,2«Benedictus Deus vivens in aevum,
et regnum illius,

quia ipse flagellat et miseretur,

deducit usque ad inferos deorsum

et reducit a perditione maiestate sua,

et non est qui effugiat manum eius.

Nova Vulgata
13,3Confitemini illi, filii Israel, coram nationibus,

quia ipse dispersit vos in illis

Nova Vulgata
et ibi ostendit maiestatem suam.

Et exaltate illum coram omni vivente,

quoniam Dominus noster, et ipse est pater noster,

et ipse est Deus noster in omnia saecula.

4 Ostendit: cum S m
Nova Vulgata
13,5Flagellabit vos ob iniquitates vestras

et omnium miserebitur vestrum

et colliget vos ab omnibus nationibus,

ubicumque dispersi fueritis.

Nova Vulgata
Cum conversi fueritis ad illum

in toto corde vestro et in tota anima vestra,

ut faciatis coram illo veritatem,

tunc revertetur ad vos

et non abscondet a vobis faciem suam amplius.

Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum,

et confitemini illi in toto ore vestro.
Benedicite Dominum iustitiae

et exaltate regem saeculorum.

Ego in terra captivitatis meae confiteor illi

et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum.

Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo.

Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam?

6 Abscondet: cum S B R Sin - vobiscum: cum S B Sin b x - iustituae: cum S B m x - vos: cum B b x m - et: cum B x
Nova Vulgata
13,7Ego et anima mea regi caeli laetationes dicimus,

et anima mea laetabitur omnibus diebus vitae suae.

Nova Vulgata
13,8Benedicite Dominum, omnes electi;
et omnes, laudate maiestatem illius.
Agite dies laetitiae et confitemini illi.

Nova Vulgata
13,9Ierusalem, civitas sancta,

flagellabit te in operibus manuum tuarum.

Nova Vulgata
Confitere Domino in bono opere et benedic regem saeculorum,

ut iterum tabernaculum tuum aedificetur in te cum gaudio,

et laetos faciat in te omnes captivos
et diligat in te omnes miseros in omnia saecula saeculorum.

10 Regem: cum B m
Nova Vulgata
13,11Lux splendida fulgebit in omnibus finibus terrae;

nationes multae venient tibi ex longinquo

et a novissimis partibus terrae ad nomen sanctum tuum

et munera sua in manibus suis habentes regi caeli.

Generationes generationum dabunt in te laetitiam,

et nomen electae erit in saecula saeculorum.

Nova Vulgata
Maledicti omnes, qui dixerint verbum durum.

Maledicti erunt omnes, qui deponunt te

et destruunt muros tuos,

et omnes, qui subvertunt turres tuas
et qui incendunt habitationes tuas.
Et benedicti erunt omnes, qui timent te in aevum.

12 Incendunt: cum R m
Nova Vulgata
13,13Tunc gaude et laetare in filiis iustorum,

quoniam omnes colligentur

et benedicent Domino aeterno.

Nova Vulgata
Felices, qui diligunt te,

et felices, qui gaudebunt in pace tua.

Et beati omnes homines,

qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis,

quoniam in te gaudebunt

et videbunt omne gaudium tuum in aeternum.

14 Et: cum m Sin
Nova Vulgata
13,15Anima mea, benedic Domino, regi magno,
Nova Vulgata
quia in Ierusalem civitate aedificabitur

domus illius in omnia saecula.

Felix ero, si fuerint reliquiae seminis mei

ad videndam claritatem tuam

et confitendum regi caeli.

Ostia Ierusalem sapphiro et smaragdo aedificabuntur,

et lapide pretioso omnes muri tui;

et turres Ierusalem auro aedificabuntur,

et propugnacula eius auro mundo.

16 Seminis mei: cum x
Ierusalem: cum S b
Nova Vulgata
13,17Plateae Ierusalem carbunculo sternentur

et lapide Ophir;

Nova Vulgata
13,18et ostia Ierusalem cantica laetitiae dicent,

et omnes vici eius loquentur: “Alleluia.

Benedictus Deus Israel,

et benedicti, qui benedicent nomen sanctum,

in aeternum et adhuc!”».