Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Thobis - 4
Thobis
Nova Vulgata Torna al libro
AT greco
Nova Vulgata
4
In illa die rememoratus est Thobi pecuniae, quam commendaverat Gabael in Rages Mediae.
Nova Vulgata
4,2Et dixit in corde suo: «Ecce ego postulavi mortem. Quid non voco Thobiam filium meum et indicabo illi de hac pecunia, quam commendavi, antequam moriar?».
Nova Vulgata
Et vocavit Thobiam filium suum, et venit ad illum; et dixit illi: «Fili, cum mortuus fuero, sepeli me diligenter et honorem habe matri tuae et noli derelinquere illam omnibus diebus vitae suae et fac, quod bonum est in conspectu eius, et noli contristare spiritum eius in ullo.
AT greco
TbBA4,3καὶ καλέσας αὐτὸν εἶπεν παιδίον ἐὰν ἀποθάνω θάψον με καὶ μὴ ὑπερίδῃς τὴν μητέρα σου τίμα αὐτὴν πάσας τὰς ἡμέρας τῆς ζωῆς σου καὶ ποίει τὸ ἀρεστὸν αὐτῇ καὶ μὴ λυπήσῃς αὐτήν
TbS4,3καὶ ἐκάλεσεν Τωβιαν τὸν υἱὸν αὐτοῦ καὶ ἦλθεν πρὸς αὐτόν καὶ εἶπεν αὐτῷ θάψον με καλῶς καὶ τίμα τὴν μητέρα σου καὶ μὴ ἐγκαταλίπῃς αὐτὴν πάσας τὰς ἡμέρας τῆς ζωῆς αὐτῆς καὶ ποίει τὸ ἀρεστὸν ἐνώπιον αὐτῆς καὶ μὴ λυπήσῃς τὸ πνεῦμα αὐτῆς ἐν παντὶ πράγματι
Nova Vulgata
4,4Memor esto eius, fili, quoniam multa pericula vidit propter te in utero. Cum mortua fuerit, sepeli illam iuxta me in uno sepulcro.
Nova Vulgata
4,5Et omnibus diebus tuis, fili, Dominum in mente habe et noli velle peccare et praeterire praecepta illius. Iustitiam fac omnibus diebus vitae tuae et noli ire in vias iniquitatis,
AT greco
TbBA4,5πάσας τὰς ἡμέρας παιδίον κυρίου τοῦ θεοῦ ἡμῶν μνημόνευε καὶ μὴ θελήσῃς ἁμαρτάνειν καὶ παραβῆναι τὰς ἐντολὰς αὐτοῦ δικαιοσύνην ποίει πάσας τὰς ἡμέρας τῆς ζωῆς σου καὶ μὴ πορευθῇς ταῖς ὁδοῖς τῆς ἀδικίας
TbS4,5καὶ πάσας τὰς ἡμέρας σου παιδίον τοῦ κυρίου μνημόνευε καὶ μὴ θελήσῃς ἁμαρτεῖν καὶ παραβῆναι τὰς ἐντολὰς αὐτοῦ δικαιοσύνας ποίει πάσας τὰς ἡμέρας τῆς ζωῆς σου καὶ μὴ πορευθῇς ταῖς ὁδοῖς τῆς ἀδικίας
Nova Vulgata
4,7Ex substantia tua, fili, fac eleemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere, ne a te avertatur facies Dei.
Nova Vulgata
4,8Quomodo habueris, fili, secundum multitudinem fac ex ipsis eleemosynam. Si tibi fuerit largior substantia, plus ex illa fac eleemosynam. Si exiguum habueris, secundum exiguum ne timueris facere eleemosynam:
Nova Vulgata
Attende tibi, fili, ab omni fornicatione. Uxorem primum accipe ex semine parentum tuorum et noli sumere uxorem alienam, quae non est ex tribu patris tui, quoniam filii prophetarum sumus: Noe et Abraham et Isaac et Iacob patres nostri a saeculo. Rememorare, fili, quoniam hi omnes acceperunt uxores ex semine patrum suorum et benedicti sunt in filiis suis, et semen illorum possidebit hereditatem terrae.
AT greco
TbBA4,12πρόσεχε σεαυτῷ παιδίον ἀπὸ πάσης πορνείας καὶ γυναῖκα πρῶτον λαβὲ ἀπὸ τοῦ σπέρματος τῶν πατέρων σου μὴ λάβῃς γυναῖκα ἀλλοτρίαν ἣ οὐκ ἔστιν ἐκ τῆς φυλῆς τοῦ πατρός σου διότι υἱοὶ προφητῶν ἐσμεν Νωε Αβρααμ Ισαακ Ιακωβ οἱ πατέρες ἡμῶν ἀπὸ τοῦ αἰῶνος μνήσθητι παιδίον ὅτι οὗτοι πάντες ἔλαβον γυναῖκας ἐκ τῶν ἀδελφῶν αὐτῶν καὶ εὐλογήθησαν ἐν τοῖς τέκνοις αὐτῶν καὶ τὸ σπέρμα αὐτῶν κληρονομήσει γῆν
TbS4,12
Nova Vulgata
4,13Et tu, fili, dilige fratres tuos et noli fastidire in corde tuo a fratribus tuis et a filiis et filiabus populi tui, ut accipias uxorem ex illis, quoniam in fastidio perditio et inconstantia magna est, et in nugacitate diminutio et exiguitas magna est. Nugacitas enim mater est famis.
AT greco
TbBA4,13καὶ νῦν παιδίον ἀγάπα τοὺς ἀδελφούς σου καὶ μὴ ὑπερηφανεύου τῇ καρδίᾳ σου ἀπὸ τῶν ἀδελφῶν σου καὶ τῶν υἱῶν καὶ θυγατέρων τοῦ λαοῦ σου λαβεῖν σεαυτῷ ἐξ αὐτῶν γυναῖκα διότι ἐν τῇ ὑπερηφανίᾳ ἀπώλεια καὶ ἀκαταστασία πολλή καὶ ἐν τῇ ἀχρειότητι ἐλάττωσις καὶ ἔνδεια μεγάλη ἡ γὰρ ἀχρειότης μήτηρ ἐστὶν τοῦ λιμοῦ
TbS4,13
Nova Vulgata
4,14Merces omnis hominis, quicumque penes te operatus fuerit, non maneat penes te, sed redde ei statim, et merces tua non minorabitur; si servieris Deo in veritate, reddetur tibi. Attende tibi, fili, in omnibus operibus tuis et esto sapiens in omnibus sermonibus tuis
Nova Vulgata
4,16De pane tuo communica esurienti et de vestimentis tuis nudis; ex omnibus, quaecumque tibi abundaverint, fac eleemosynam, et non invideat oculus tuus, cum facis eleemosynam.
Nova Vulgata
Omni tempore benedic Dominum et postula ab illo, ut dirigantur viae tuae, et omnes semitae tuae et consilia bene disponantur, quoniam omnes gentes non habent consilium bonum, sed ipse Dominus dabit ipsis bonum consilium. Quem enim voluerit, allevat et, quem voluerit, Dominus demergit usque ad inferos deorsum. Et nunc, fili, memor esto praeceptorum meorum, et non deleantur de corde tuo.
AT greco
TbBA4,19καὶ ἐν παντὶ καιρῷ εὐλόγει κύριον τὸν θεὸν καὶ παρ’ αὐτοῦ αἴτησον ὅπως αἱ ὁδοί σου εὐθεῖαι γένωνται καὶ πᾶσαι αἱ τρίβοι καὶ βουλαὶ εὐοδωθῶσιν διότι πᾶν ἔθνος οὐκ ἔχει βουλήν ἀλλὰ αὐτὸς ὁ κύριος δίδωσιν πάντα τὰ ἀγαθὰ καὶ ὃν ἐὰν θέλῃ ταπεινοῖ καθὼς βούλεται καὶ νῦν παιδίον μνημόνευε τῶν ἐντολῶν μου καὶ μὴ ἐξαλειφθήτωσαν ἐκ τῆς καρδίας σου
TbS4,19δώσει κύριος αὐτοῖς βουλὴν ἀγαθήν καὶ ὃν ἂν θέλῃ κύριος ταπεινοῖ ἕως ᾅδου κατωτάτω καὶ νῦν παιδίον μνημόνευε τὰς ἐντολὰς ταύτας καὶ μὴ ἐξαλειφθήτωσαν ἐκ τῆς καρδίας σου
Nova Vulgata
4,20Et nunc, fili, indico tibi commendasse me decem talenta argenti Gabael filio Gabriae in Rages Mediae.
Nova Vulgata
4,21Noli vereri, fili, quia pauperem vitam gessimus. Habes multa bona, si timueris Deum et recesseris ab omni peccato et bene egeris in conspectu Domini Dei tui».
AT greco
TbBA4,21καὶ μὴ φοβοῦ παιδίον ὅτι ἐπτωχεύσαμεν ὑπάρχει σοι πολλά ἐὰν φοβηθῇς τὸν θεὸν καὶ ἀποστῇς ἀπὸ πάσης ἁμαρτίας καὶ ποιήσῃς τὸ ἀρεστὸν ἐνώπιον αὐτοῦ
TbS4,21καὶ μὴ φοβοῦ παιδίον ὅτι ἐπτωχεύσαμεν ὑπάρχει σοι πολλὰ ἀγαθά ἐὰν φοβηθῇς τὸν θεὸν καὶ φύγῃς ἀπὸ πάσης ἁμαρτίας καὶ ποιήσῃς τὰ ἀγαθὰ ἐνώπιον κυρίου τοῦ θεοῦ σου