Nova Vulgata11,1In mense octavo, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Za-chariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
Nova Vulgata1,2«Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
Nova Vulgata1,3Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum; et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
Nova Vulgata1,4Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationi-bus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
Nova Vulgata1,5Patres vestri ubi sunt? Et prophetae numquid in sempiternum vivent?
Nova Vulgata 1,6Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: “Sicut co-gitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis”».
Nova Vulgata 1,7In die vicesima et quarta undecimi mensis, qui est mensis Sabath, in anno se-cundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
Nova Vulgata1,8«Vidi per noctem, et ecce vir sedens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo; et post eum equi rufi, fulvi et albi.
Nova Vulgata1,9Et dixi: “Quid sunt isti, domine mi?”. Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Ego ostendam tibi quid sint isti”.
Nova Vulgata1,10Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: “Isti sunt quos misit Domi-nus, ut perambularent terram”.
Nova Vulgata1,11Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: “Peram-bulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit”.
Nova Vulgata 1,12Et respondit angelus Domini et dixit: “Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est!”.
Nova Vulgata1,13Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba conso-latoria.
Nova Vulgata1,14Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Clama dicens: Haec dixit Do-minus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno,
Nova Vulgata1,15sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum.
Nova Vulgata1,16Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in misericordiis. Domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Ierusalem.
Nova Vulgata1,17Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget adhuc Ierusalem”.