Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Zachariae - 10

Zachariae

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 10 10,1Petite a Domino pluviam
in tempore pluviae serotinae.
Dominus facit fulgura
et pluviam imbris dabit eis,
singulis herbam in agro.
AT greco Zc10,1αἰτεῖσθε ὑετὸν παρὰ κυρίου καθ’ ὥραν πρόιμον καὶ ὄψιμον κύριος ἐποίησεν φαντασίας καὶ ὑετὸν χειμερινὸν δώσει αὐτοῖς ἑκάστῳ βοτάνην ἐν ἀγρῷ
Nova Vulgata
10,2Quia theraphim loquuntur inania,
et divini vident mendacium,
et somnia loquuntur vana,
vane consolantur;
idcirco migrant quasi grex,
affliguntur, quia non est eis pastor.
AT greco Zc10,2διότι οἱ ἀποφθεγγόμενοι ἐλάλησαν κόπους καὶ οἱ μάντεις ὁράσεις ψευδεῖς καὶ τὰ ἐνύπνια ψευδῆ ἐλάλουν μάταια παρεκάλουν διὰ τοῦτο ἐξήρθησαν ὡς πρόβατα καὶ ἐκακώθησαν διότι οὐκ ἦν ἴασις
Nova Vulgata
10,3Super pastores iratus est furor meus,
et super hircos visitabo:
certe visitat Dominus exercituum
gregem suum, domum Iudae,
et faciet eos quasi equum gloriae suae
in bello.
AT greco Zc10,3ἐπὶ τοὺς ποιμένας παρωξύνθη ὁ θυμός μου καὶ ἐπὶ τοὺς ἀμνοὺς ἐπισκέψομαι καὶ ἐπισκέψεται κύριος ὁ θεὸς ὁ παντοκράτωρ τὸ ποίμνιον αὐτοῦ τὸν οἶκον Ιουδα καὶ τάξει αὐτοὺς ὡς ἵππον εὐπρεπῆ αὐτοῦ ἐν πολέμῳ
Nova Vulgata
10,4Ex ipso angulus,
ex ipso paxillus,
ex ipso arcus proelii,
ex ipso egredietur omnis exactor simul.
AT greco Zc10,4καὶ ἐξ αὐτοῦ ἐπέβλεψεν καὶ ἐξ αὐτοῦ ἔταξεν καὶ ἐξ αὐτοῦ τόξον ἐν θυμῷ ἐξ αὐτοῦ ἐξελεύσεται πᾶς ὁ ἐξελαύνων ἐν τῷ αὐτῷ
Nova Vulgata
10,5Et erunt quasi fortes
conculcantes lutum viarum in proelio
et bellabunt, quia Dominus cum eis;
 et confundentur ascensores equorum.
AT greco Zc10,5καὶ ἔσονται ὡς μαχηταὶ πατοῦντες πηλὸν ἐν ταῖς ὁδοῖς ἐν πολέμῳ καὶ παρατάξονται διότι κύριος μετ’ αὐτῶν καὶ καταισχυνθήσονται ἀναβάται ἵππων
Nova Vulgata
10,6Et confortabo domum Iudae
et domum Ioseph salvabo
et reducam eos, quia miserebor eorum;
et erunt, sicut non proiecissem eos:
ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos.
AT greco Zc10,6καὶ κατισχύσω τὸν οἶκον Ιουδα καὶ τὸν οἶκον Ιωσηφ σώσω καὶ κατοικιῶ αὐτούς ὅτι ἠγάπησα αὐτούς καὶ ἔσονται ὃν τρόπον οὐκ ἀπεστρεψάμην αὐτούς διότι ἐγὼ κύριος ὁ θεὸς αὐτῶν καὶ ἐπακούσομαι αὐτοῖς
Nova Vulgata
10,7Et erunt quasi fortes Ephraim,
et laetabitur cor eorum quasi a vino,
et filii eorum videbunt et laetabuntur,
et exsultabit cor eorum in Domino.
AT greco Zc10,7καὶ ἔσονται ὡς μαχηταὶ τοῦ Εφραιμ καὶ χαρήσεται ἡ καρδία αὐτῶν ὡς ἐν οἴνῳ καὶ τὰ τέκνα αὐτῶν ὄψονται καὶ εὐφρανθήσονται καὶ χαρεῖται ἡ καρδία αὐτῶν ἐπὶ τῷ κυρίῳ
Nova Vulgata
10,8Sibilabo eis et congregabo illos,
quia redemi eos,
et multi erunt, sicut multi ante fuerant.
AT greco Zc10,8σημανῶ αὐτοῖς καὶ εἰσδέξομαι αὐτούς διότι λυτρώσομαι αὐτούς καὶ πληθυνθήσονται καθότι ἦσαν πολλοί
Nova Vulgata
Et seminabo eos in populis,
et de longe recordabuntur mei;
et alent filios suos et revertentur.
9 Et alent – Lege cum Gr weḥijjû; TM «et vivent»
AT greco Zc10,9καὶ σπερῶ αὐτοὺς ἐν λαοῖς καὶ οἱ μακρὰν μνησθήσονταί μου ἐκθρέψουσιν τὰ τέκνα αὐτῶν καὶ ἐπιστρέψουσιν
Nova Vulgata
Et reducam eos de terra Aegypti
et de Assyria congregabo eos
et ad terram Galaad et Libani adducam eos,
et non invenietur eis locus.
10 Locus – TM omittit
AT greco Zc10,10καὶ ἐπιστρέψω αὐτοὺς ἐκ γῆς Αἰγύπτου καὶ ἐξ Ἀσσυρίων εἰσδέξομαι αὐτοὺς καὶ εἰς τὴν Γαλααδῖτιν καὶ εἰς τὸν Λίβανον εἰσάξω αὐτούς καὶ οὐ μὴ ὑπολειφθῇ ἐξ αὐτῶν οὐδὲ εἷς
Nova Vulgata
Et transibunt per mare angustiae,
et percutiet in mari fluctus,
et exiccabuntur omnia profunda fluminis;
et humiliabitur superbia Assyriae,
et sceptrum Aegypti recedet.
11 Et transibunt – Lege weābe; TM «et transibit»
AT greco Zc10,11καὶ διελεύσονται ἐν θαλάσσῃ στενῇ καὶ πατάξουσιν ἐν θαλάσσῃ κύματα καὶ ξηρανθήσεται πάντα τὰ βάθη ποταμῶν καὶ ἀφαιρεθήσεται πᾶσα ὕβρις Ἀσσυρίων καὶ σκῆπτρον Αἰγύπτου περιαιρεθήσεται
Nova Vulgata
10,12Confortabo eos in Domino,
et in nomine eius ambulabunt»,
dicit Dominus.
AT greco Zc10,12καὶ κατισχύσω αὐτοὺς ἐν κυρίῳ θεῷ αὐτῶν καὶ ἐν τῷ ὀνόματι αὐτοῦ κατακαυχήσονται λέγει κύριος