Nova Vulgata1010,1Petite a Domino pluviam in tempore pluviae serotinae. Dominus facit fulgura et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.
Nova Vulgata 10,2Quia theraphim loquuntur inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur, quia non est eis pastor.
Nova Vulgata 10,3Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: certe visitat Dominus exercituum gregem suum, domum Iudae, et faciet eos quasi equum gloriae suae in bello.
Nova Vulgata 10,4Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus proelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
Nova Vulgata 10,5Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum.
Nova Vulgata 10,6Et confortabo domum Iudae et domum Ioseph salvabo et reducam eos, quia miserebor eorum; et erunt, sicut non proiecissem eos: ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos.
Nova Vulgata 10,7Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi a vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.
Nova Vulgata 10,8Sibilabo eis et congregabo illos, quia redemi eos, et multi erunt, sicut multi ante fuerant.
Nova Vulgata Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei; et alent filios suos et revertentur.
9Et alent – Lege cum Gr weḥijjû; TM «et vivent»
Nova Vulgata Et reducam eos de terra Aegypti et de Assyria congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus.
10Locus – TM omittit
Nova Vulgata Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet.
11Et transibunt – Lege we‛āberû; TM «et transibit»
Nova Vulgata 10,12Confortabo eos in Domino, et in nomine eius ambulabunt», dicit Dominus.