Nova Vulgata22,1Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua;
Nova Vulgata2,2et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad me: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”.
Nova Vulgata2,3Et ostendit mihi Dominus quattuor fabros;
Nova Vulgata2,4et dixi: “Quid isti veniunt facere?”. Qui respondit dicens: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levave-runt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam”.
Nova Vulgata2,5Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus menso-rum.
Nova Vulgata2,6Et dixi: “Quo tu vadis?”. Et dixit ad me: “Ut metiar Ierusalem et videam, quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius”.
Nova Vulgata2,7Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egre-diebatur in occursum eius;
Nova Vulgata2,8et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habi-tabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius.
Nova Vulgata2,9Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.
Nova Vulgata2,10Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor ven-tos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
Nova Vulgata2,11Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis!
Nova VulgataQuia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.
12Cuius gloria – Lege ’ăšer kebôdô; Tm «post gloriam» Oculi mei – Lege cum Gr et Vg ‛ênî; TM «oculi eius»
Nova Vulgata2,13Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
Nova Vulgata 2,14Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus.
Nova Vulgata Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt ei in populum. Et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
15Ei – Lege cum Gr lô; TM «mihi»
Nova Vulgata 2,16Et possidebit Dominus Iudam partem suam super terram sanctam et eliget adhuc Ierusalem.
Nova Vulgata 2,17Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo”.