Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Zachariae - 6

Zachariae

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 6 6,1Et rursus levavi oculos meos et vidi: et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium; et montes, montes aerei.
AT greco Zc6,1καὶ ἐπέστρεψα καὶ ἦρα τοὺς ὀφθαλμούς μου καὶ εἶδον καὶ ἰδοὺ τέσσαρα ἅρματα ἐκπορευόμενα ἐκ μέσου δύο ὀρέων καὶ τὰ ὄρη ἦν ὄρη χαλκᾶ
Nova Vulgata 6,2In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri,
AT greco Zc6,2ἐν τῷ ἅρματι τῷ πρώτῳ ἵπποι πυρροί καὶ ἐν τῷ ἅρματι τῷ δευτέρῳ ἵπποι μέλανες
Nova Vulgata et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii.
3 Varii – TM «varii, fortes»
AT greco Zc6,3καὶ ἐν τῷ ἅρματι τῷ τρίτῳ ἵπποι λευκοί καὶ ἐν τῷ ἅρματι τῷ τετάρτῳ ἵπποι ποικίλοι ψαροί
Nova Vulgata 6,4Et respondi et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec, do-mine mi?”.
AT greco Zc6,4καὶ ἀπεκρίθην καὶ εἶπα πρὸς τὸν ἄγγελον τὸν λαλοῦντα ἐν ἐμοί τί ἐστιν ταῦτα κύριε
Nova Vulgata 6,5Et respondit angelus et ait ad me: “Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediun-tur, postquam steterunt coram Dominatore omnis terrae”.
AT greco Zc6,5καὶ ἀπεκρίθη ὁ ἄγγελος ὁ λαλῶν ἐν ἐμοὶ καὶ εἶπεν ταῦτά ἐστιν οἱ τέσσαρες ἄνεμοι τοῦ οὐρανοῦ ἐκπορεύονται παραστῆναι τῷ κυρίῳ πάσης τῆς γῆς
Nova Vulgata 6,6In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis, et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri.
AT greco Zc6,6ἐν ᾧ ἦσαν οἱ ἵπποι οἱ μέλανες ἐξεπορεύοντο ἐπὶ γῆν βορρᾶ καὶ οἱ λευκοὶ ἐξεπορεύοντο κατόπισθεν αὐτῶν καὶ οἱ ποικίλοι ἐξεπορεύοντο ἐπὶ γῆν νότου
Nova Vulgata 6,7Et equi fortes exierunt et quaerebant ire et discurrere per terram. Et dixit: “Ite, perambulate terram”. Et perambulaverunt terram.
AT greco Zc6,7καὶ οἱ ψαροὶ ἐξεπορεύοντο καὶ ἐπέβλεπον τοῦ πορεύεσθαι τοῦ περιοδεῦσαι τὴν γῆν καὶ εἶπεν πορεύεσθε καὶ περιοδεύσατε τὴν γῆν καὶ περιώδευσαν τὴν γῆν
Nova Vulgata 6,8Et vocavit me et locutus est ad me dicens: “Ecce, qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis”.
AT greco Zc6,8καὶ ἀνεβόησεν καὶ ἐλάλησεν πρός με λέγων ἰδοὺ οἱ ἐκπορευόμενοι ἐπὶ γῆν βορρᾶ ἀνέπαυσαν τὸν θυμόν μου ἐν γῇ βορρᾶ
Nova Vulgata 6,9Et factum est verbum Domini ad me dicens:
AT greco Zc6,9καὶ ἐγένετο λόγος κυρίου πρός με λέγων
Nova Vulgata 6,10“Sume ab his, qui de captivitate sunt, ab Holdai et a Thobia et ab Iedaia, et venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sophoniae, qui venerunt de Babylone.
AT greco Zc6,10λαβὲ τὰ ἐκ τῆς αἰχμαλωσίας παρὰ τῶν ἀρχόντων καὶ παρὰ τῶν χρησίμων αὐτῆς καὶ παρὰ τῶν ἐπεγνωκότων αὐτὴν καὶ εἰσελεύσῃ σὺ ἐν τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ εἰς τὸν οἶκον Ιωσιου τοῦ Σοφονιου τοῦ ἥκοντος ἐκ Βαβυλῶνος
Nova Vulgata Et sumes argentum et aurum et facies coronam et pones in capite Iesua filii Iosedec, sacerdotis magni,
11 Coronam – Lege cum paucis mss Hebraicis, Gr, Syr et Targ ăṭeret; TM «coronas»
AT greco Zc6,11καὶ λήψῃ ἀργύριον καὶ χρυσίον καὶ ποιήσεις στεφάνους καὶ ἐπιθήσεις ἐπὶ τὴν κεφαλὴν Ἰησοῦ τοῦ Ιωσεδεκ τοῦ ἱερέως τοῦ μεγάλου
Nova Vulgata 6,12et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit templum Domini.
AT greco Zc6,12καὶ ἐρεῖς πρὸς αὐτόν τάδε λέγει κύριος παντοκράτωρ ἰδοὺ ἀνήρ Ἀνατολὴ ὄνομα αὐτῷ καὶ ὑποκάτωθεν αὐτοῦ ἀνατελεῖ καὶ οἰκοδομήσει τὸν οἶκον κυρίου
Nova Vulgata Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabit gloriam et sedebit et domi-nabitur super solio suo; et erit sacerdos ad dexteram eius, et consilium pacis erit inter illos duos.
13 Ad dexteram eius – Lege cum Gr al-jemînô; TM «super solio suo»
AT greco Zc6,13καὶ αὐτὸς λήμψεται ἀρετὴν καὶ καθίεται καὶ κατάρξει ἐπὶ τοῦ θρόνου αὐτοῦ καὶ ἔσται ὁ ἱερεὺς ἐκ δεξιῶν αὐτοῦ καὶ βουλὴ εἰρηνικὴ ἔσται ἀνὰ μέσον ἀμφοτέρων
Nova Vulgata Et corona erit Helem et Thobiae et Iedaiae et Hen filio Sophoniae memoriale in templo Domini.
14 Et corona – Lege cum Gr, Syr et Targ weăṭeret; TM «et coronae»
AT greco Zc6,14ὁ δὲ στέφανος ἔσται τοῖς ὑπομένουσιν καὶ τοῖς χρησίμοις αὐτῆς καὶ τοῖς ἐπεγνωκόσιν αὐτὴν καὶ εἰς χάριτα υἱοῦ Σοφονιου καὶ εἰς ψαλμὸν ἐν οἴκῳ κυρίου
Nova Vulgata 6,15Et qui procul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini; et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si oboedieritis voci Domini Dei vestri”».
AT greco Zc6,15καὶ οἱ μακρὰν ἀπ’ αὐτῶν ἥξουσιν καὶ οἰκοδομήσουσιν ἐν τῷ οἴκῳ κυρίου καὶ γνώσεσθε διότι κύριος παντοκράτωρ ἀπέσταλκέν με πρὸς ὑμᾶς καὶ ἔσται ἐὰν εἰσακούοντες εἰσακούσητε τῆς φωνῆς κυρίου τοῦ θεοῦ ὑμῶν