Nova Vulgata9Oraculum. «Verbum Domini in terra Hadrach et Damasci requiei eius, quia Domini est oculus Aram sicut omnes tribus Israel.
1Aram – Lege ’ărām; TM «hominis» Sicut omnes – Lege kekōl; TM «et omnes»
Nova Vulgata 9,2Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon, quae sapiens est valde.
Nova Vulgata 9,3Et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi pulverem et aurum ut lutum platearum.
Nova Vulgata 9,4Ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius; et haec igni devorabitur.
Nova Vulgata 9,5Videbit Ascalon et timebit, et Gaza dolore torquetur nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes eius; et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
Nova Vulgata 9,6Et habitabit spurius in Azoto, et disperdam superbiam Philisthim.
Nova Vulgata 9,7Et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Iuda, et Accaron quasi Iebusaeus.
Nova Vulgata Et circumdabo domum meam ut praesidium contra euntes et revertentes; et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis.
8Ut praesidium – Lege maṣṣābāh; TM «ex exercitu»
Nova Vulgata 9,9Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae.
Nova Vulgata 9,10Et disperdam currum ex Ephraim et equum de Ierusalem; et confringetur arcus belli, et loquetur pacem gentibus. Et imperium eius a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae.
Nova Vulgata 9,11Tu quoque: in sanguine testamenti tui extraho vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.
Nova Vulgata 9,12Convertimini ad munitionem, vincti spei; hodie quoque annuntians: Duplicia reddam tibi.
Nova Vulgata 9,13Nam extendi mihi Iudam quasi arcum, implevi Ephraim; et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia, et ponam te quasi gladium fortium.
Nova Vulgata 9,14Et Dominus super eos videbitur, et exibit ut fulgur iaculum eius; et Dominus Deus in tuba canet et vadet in procellis austri.
Nova Vulgata 9,15Dominus exercituum proteget eos; et devorabunt et conculcabunt lapides fundae et bibent, agitabuntur quasi vino et replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris.
Nova Vulgata 9,16Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui, quia lapides coronae fulgebunt super terram eius.
Nova Vulgata 9,17Quid enim bonum eius est, et quid pulchrum eius! Frumentum succrescere facit iuvenes, et mustum virgines.