Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Apocalypsis Ioannis - 14

Apocalypsis Ioannis

14 Et vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadraginta quattuor milia, habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis.
1 et ecce Agnus stabat
Et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni; et vox, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis.
2 et vocem quam audivi
Et cantant quasi canticum novum ante thronum et ante quattuor animalia et seniores. Et nemo poterat discere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui empti sunt de terra.
3 Et cantabant | ante sedem
4Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Hi qui sequuntur Agnum, quocumque abierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno;
5et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula sunt.

Et vidi alterum angelum volantem per medium caelum, habentem evangelium aeternum ut evangelizaret super sedentes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et populum,
6 ut evangelizaret sedentibus super terram
dicens magna voce: “ Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius, et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum ”.
7 timete Deum et date illi honorem

8Et alius angelus secutus est dicens: “ Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes! ”.

9Et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna: “ Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem in fronte sua aut in manu sua, 
et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni.
10 qui mixtus
11Et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius ”.

12Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu.
Et audivi vocem de caelo dicentem: “ Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur amodo. Etiam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos ”.
13 Scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus
Et vidi: et ecce nubem candidam, et supra nubem sedentem quasi Filium hominis, habentem super caput suum coronam auream et in manu sua falcem acutam.
14 sedentem similem filio hominis habentem in capite suo coronam auream
15Et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem: “ Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terrae ”.
16Et misit, qui sedebat supra nubem, falcem suam in terram, et messa est terra.

17Et alius angelus exivit de templo, quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam.
Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: “ Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae eius ”.
18 et alius angelus de altari qui habet potestatem | voce magna qui habebat
19Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum.
20Et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta.

Note al testo

1 et ecce Agnus stabat
2 et vocem quam audivi
3 Et cantabant | ante sedem
6 ut evangelizaret sedentibus super terram
7 timete Deum et date illi honorem
10 qui mixtus
13 Scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus
14 sedentem similem filio hominis habentem in capite suo coronam auream
18 et alius angelus de altari qui habet potestatem | voce magna qui habebat