Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 9

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

9 Nam de ministerio, quod fit in sanctos, superfluum est mihi scribere vobis;
1 ex abundanti est mihi scribere vobis
2scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedonas, quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos.
3Misi autem fratres, ut ne, quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut, quemadmodum dixi, parati sitis,
ne, cum venerint mecum Macedones et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicam vos, in hac substantia.
4 ut non dicamus vos
Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem vestram, ut haec sit parata sic quasi benedictio, non quasi avaritia.
5 benedictionem hanc paratam esse

Hoc autem: qui parce seminat, parce et metet; et, qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet.
6 in benedictionibus de benedictionibus
7Unusquisque prout destinavit corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus.
8Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,
9sicut scriptum est:
Dispersit, dedit pauperibus;
iustitia eius manet in aeternum
”.

10Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae.
In omnibus locupletati in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo
11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem
— quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea, quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones Deo —
12 per multas gratiarum actiones in Domino
per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communionis in illos et in omnes,
13 et simplicitate communicationis
14et ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis.
15Gratias Deo super inenarrabili dono eius.

Note al testo

1 ex abundanti est mihi scribere vobis
4 ut non dicamus vos
5 benedictionem hanc paratam esse
6 in benedictionibus de benedictionibus
11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem
12 per multas gratiarum actiones in Domino
13 et simplicitate communicationis