Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 10

Isaiae

10
1Vae, qui condunt leges iniquas

et scribentes iniustitiam scribunt,


2Vae, qui condunt leges iniquas

et scribentes iniustitiam scribunt,


3Quid facietis in die visitationis

et calamitatis de longe venientis?

Ad cuius confugietis auxilium

et ubi derelinquetis gloriam vestram?


4Nam incurvabimini subter captivos

et infra occisos cadetis.

In omnibus his non est aversus furor eius,

sed adhuc manus eius extenta.


5Vae Assur, virga furoris mei

et baculus in manu mea, indignatio mea!


6Ad gentem impiam mitto eum

et contra populum furoris mei mando illi,

ut auferat spolia et diripiat praedam

et ponat illum in conculcationem

quasi lutum platearum.


7Ipse autem non sic arbitratur,

et cor eius non ita existimat;

sed in corde suo ad conterendum

et ad internecionem gentium non paucarum.


8Dicet enim: «Numquid non principes mei omnes reges sunt?


9Numquid non ut Charcamis sic Chalano?

Numquid non ut Arphad sic Emath?

Numquid non ut Damascus sic Samaria?


10Quomodo apprehendit manus mea regna idololatra,

quorum simulacra plura sunt quam in Ierusalem et in Samaria,


11numquid non sicut feci Samariae et idolis eius,

sic faciam Ierusalem et simulacris eius?».


12Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, visitabo super fructum superbiae cordis regis Assyriae et super arrogantiam altitudinis oculorum eius.
13Dixit enim:

«In fortitudine manus meae feci

et in sapientia mea, prudens sum enim;

et abstuli terminos populorum,

et scrinia eorum depraedatus sum

et detraxi quasi potens in sublimi sedentes;


14et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum;

et sicut colliguntur ova derelicta,

sic universam terram ego congregavi,

et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et ganniret».


15Numquid gloriabitur securis

contra eum, qui secat in ea?

Aut exaltabitur serra

contra eum, qui trahit eam?

Quomodo si agitet virga elevantem eam,

et exaltet baculus eum, qui non est lignum.


16Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,

in pingues eius tenuitatem;

et subtus gloriam eius

ardor ardebit quasi combustio ignis.


17Et erit Lumen Israel ignis,

et Sanctus eius flamma;

et succendetur et devorabit spinas eius

et vepres in die una.


18Et gloriam saltus eius
et horti eius
ab anima usque ad carnem consumet,

et erit sicut aeger tabescens;


19et reliquiae ligni saltus eius

tam paucae erunt,

ut puer scribat ea.


20Et erit in die illa:

non adiciet residuum Israel

et, qui effugerint de domo Iacob,

inniti super eo, qui percutit eos,

sed innitentur super Dominum

Sanctum Israel, in veritate.


21Reliquiae revertentur,

reliquiae, inquam, Iacob, ad Deum fortem.


22Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris,

reliquiae revertentur ex eo;

consummatio decreta redundat in iustitia:


23interitum enim, qui decretus est,

Dominus, Deus exercituum, faciet in medio omnis terrae.


24Propter hoc haec dicit Dominus, Deus exercituum: «Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te et baculum suum levabit super te sicut Aegyptus.
25Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus ad destructionem eorum».
26Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam sicut in Aegypto.


Et erit in die illa:

auferetur onus eius de umero tuo,

et iugum eius de collo tuo.

Et vastator ascendit a Remmon.

27 Vastator ascendit a Remmon – Ratione contextus elgitur weḥōbēl ālāh mippenê Rimmôn; textus
Hebraicus corruptus est ( = et destruetur iugum a facie pinguedinis [?])

28Veniet in Aiath, transibit per Magron,

apud Machmas deponit sarcinas suas;


29transeunt vadum cursim; in Geba pernoctabimus;

trepidat Rama, Gabaa Saulis fugit.


30Hinni voce tua, Bathgallim;

attende, Laisa; responde, Anathoth.


31Migrat Medemena, habitatores Gabim fugiunt;

32hodie in Nob stabit:

agitabit manum suam ad montem filiae Sion,

collem Ierusalem.


33Ecce Dominator, Dominus exercituum,

amputat ramos in terrore,

et extrema acumina succiduntur,

et sublimes humiliantur;


34et caeduntur condensa saltus ferro,

et Libanus cum excelsis suis cadet.


Note al testo

27 Vastator ascendit a Remmon – Ratione contextus elgitur weḥōbēl ālāh mippenê Rimmôn; textus
Hebraicus corruptus est ( = et destruetur iugum a facie pinguedinis [?])