Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Apocalypsis Ioannis - 18

Apocalypsis Ioannis

18 Post haec vidi alium angelum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam, et terra illuminata est a claritate eius.
1 Et post haec | a gloria eius
Et clamavit in forti voce dicens: “ Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus immundi et custodia omnis bestiae immundae et odibilis,
2 et exclamavit | et custodia omnis volucris inmundae
3quia de vino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt! ”.

Et audivi aliam vocem de caelo dicentem: “ Exite de illa, populus meus, ut ne comparticipes sitis peccatorum eius et de plagis eius non accipiatis,
4 ut ne participes sitis delictorum eius
5quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est Deus iniquitatum eius.
Reddite illi, sicut et ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera eius; in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.
6 sicut ipsa | miscite
7Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quia in corde suo dicit: “Sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo”,
ideo in una die venient plagae eius, mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia fortis est Dominus Deus, qui iudicavit illam ”.
8 quia fortis est Deus

9Et flebunt et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii eius,
10longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: “ Vae, vae, civitas illa magna, Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum! ”.

Et negotiatores terrae flent et lugent super illam, quoniam mercem eorum nemo emit amplius:
11 flebunt et lugebunt super illam quoniam merces eorum nemo emet amplius
mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritarum, et byssi et purpurae et serici et cocci, et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de ligno pretiosissimo et aeramento et ferro et marmore,
12 et margaritis et byssi | et omnia vasa de lapide pretioso
et cinnamomum et amomum et odoramenta et unguenta et tus, et vinum et oleum et similam et triticum, et iumenta et oves et equorum et raedarum, et mancipiorum et animas hominum.
13 et odoramentorum et unguenti et turis et vini et olei et similae et tritici et iumentorum et ovium
et animarum hominum 
Et fructus tui, desiderium animae, discesserunt a te, et omnia pinguia et clara perierunt a te, et amplius illa iam non invenient.
14 et poma tua desiderii animae discessit a te

15Mercatores horum, qui divites facti sunt ab ea, longe stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes,
dicentes: “ Vae, vae, civitas illa magna, quae amicta erat byssino et purpura et cocco, et deaurata auro et lapide pretioso et margarita,
16 et dicentes | et deaurata est auro | et margaritis
quoniam una hora desolatae sunt tantae divitiae! ”.
     Et omnis gubernator et omnis, qui in locum navigat, et nautae et, quotquot maria operantur, longe steterunt
17 destitutae sunt tantae divitiae | et qui maria operantur
et clamabant, videntes fumum incendii eius, dicentes: “ Quae similis civitati huic magnae? ”.
18 et clamaverunt videntes locum incendii eius
Et miserunt pulverem super capita sua et clamabant, flentes et lugentes, dicentes: “ Vae, vae, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari, de opibus eius, quoniam una hora desolata est!
19 et clamaverunt | vae vae civitas magna | in mari de pretiis eius
20Exsulta super eam, caelum, et sancti et apostoli et prophetae, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa! ”.

Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens: “Impetu sic mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur.
21 hoc impetu mittetur
22Et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius, et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te amplius,
et lux lucernae non lucebit tibi amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius, quia mercatores tui erant magnates terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes,
23 non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant principes terrae
24et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium, qui interfecti sunt in terra! ”.

Note al testo

1 Et post haec | a gloria eius
2 et exclamavit | et custodia omnis volucris inmundae
4 ut ne participes sitis delictorum eius
6 sicut ipsa | miscite
8 quia fortis est Deus
11 flebunt et lugebunt super illam quoniam merces eorum nemo emet amplius
12 et margaritis et byssi | et omnia vasa de lapide pretioso
13 et odoramentorum et unguenti et turis et vini et olei et similae et tritici et iumentorum et ovium
et animarum hominum 
14 et poma tua desiderii animae discessit a te
16 et dicentes | et deaurata est auro | et margaritis
17 destitutae sunt tantae divitiae | et qui maria operantur
18 et clamaverunt videntes locum incendii eius
19 et clamaverunt | vae vae civitas magna | in mari de pretiis eius
21 hoc impetu mittetur
23 non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant principes terrae