Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Apocalypsis Ioannis - 13

Apocalypsis Ioannis

13 Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem cornua decem et capita septem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiae.
1 habentem capita septem et cornua decem
Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes eius sicut ursi, et os eius sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam et thronum suum et potestatem magnam.
2 Et bestiam quam vidi | virtutem suam et potestatem magnam
3Et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est.
     Et admirata est universa terra post bestiam, 
et adoraverunt draconem, quia dedit potestatem bestiae, et adoraverunt bestiam dicentes: “ Quis similis bestiae, et quis potest pugnare cum ea? ”.
4 et quis poterit pugnare cum ea

Et datum est ei os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestas facere menses quadraginta duos.
5 loquens magna et blasphemiae
Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen eius et tabernaculum eius, eos, qui in caelo habitant.
6 et tabernaculum eius et eos qui
Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, et data est ei potestas super omnem tribum et populum et linguam et gentem.
7 potestas in omnem tribum
Et adorabunt eum omnes, qui inhabitant terram, cuiuscumque non est scriptum nomen in libro vitae Agni, qui occisus est, ab origine mundi.
8 quorum non sunt scripta nomina
9Si quis habet aurem, audiat:

Si quis in captivitatem,
in captivitatem
vadit;
si quis in gladio debet occidi,
oportet eum in gladio occidi.
     Hic est patientia et fides sanctorum.
10 qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi

11Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia agni, et loquebatur sicut draco.
Et potestatem prioris bestiae omnem facit in conspectu eius. Et facit terram et inhabitantes in ea adorare bestiam primam, cuius curata est plaga mortis.
12 faciebat in conspectu eius | et inhabitantes in eam
Et facit signa magna, ut etiam ignem faciat de caelo descendere in terram in conspectu hominum.
13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere
14Et seducit habitantes terram propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii et vixit.
Et datum est illi, ut daret spiritum imagini bestiae, ut et loquatur imago bestiae et faciat, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.
15 et faciat quicumque
Et facit omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos accipere characterem in dextera manu sua aut in frontibus suis,
16 et faciet omnes | habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis
et ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habet characterem, nomen bestiae aut numerum nominis eius.
17 nisi qui habet caracter nomen bestiae
18Hic sapientia est: qui habet intellectum, computet numerum bestiae; numerus enim hominis est: et numerus eius est sescenti sexaginta sex.

Note al testo

1 habentem capita septem et cornua decem
2 Et bestiam quam vidi | virtutem suam et potestatem magnam
4 et quis poterit pugnare cum ea
5 loquens magna et blasphemiae
6 et tabernaculum eius et eos qui
7 potestas in omnem tribum
8 quorum non sunt scripta nomina
10 qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi
12 faciebat in conspectu eius | et inhabitantes in eam
13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere
15 et faciat quicumque
16 et faciet omnes | habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis
17 nisi qui habet caracter nomen bestiae