Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Apocalypsis Ioannis - 2

Apocalypsis Ioannis

2 1Angelo ecclesiae, quae est Ephesi, scribe:
     Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum:
Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos et tentasti eos, qui se dicunt apostolos et non sunt, et invenisti eos mendaces;
1 Angelo Ephesi ecclesiae scribe
3et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti.
4Sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti.
5Memor esto itaque unde excideris, et age paenitentiam et prima opera fac; sin autem, venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi paenitentiam egeris.
6Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi.

Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei.
7 in paradiso Dei mei

Et angelo ecclesiae, quae est Smyrnae, scribe:
     Haec dicit Primus et Novissimus, qui fuit mortuus et vixit:
8 Et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe
Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam — sed dives es — et blasphemiam ab his, qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.
9 sed dives es et blasphemaris ab his
10Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.

11Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda.

Et angelo ecclesiae, quae est Pergami, scribe:
     Haec dicit, qui habet romphaeam ancipitem acutam:
12 Et angelo Pergami ecclesiae scribe | romphaeam utraque parte acutam
Scio, ubi habitas, ubi thronus est Satanae, et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas, testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat.
13 ubi sedes est Satanae
Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari;
14 edere et fornicari
ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum similiter.
15 tenentes doctrinam Nicolaitarum
Ergo paenitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
16 Similiter paenitentiam age

Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei de manna abscondito et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
17 dabo ei manna absconditum

Et angelo ecclesiae, quae est Thyatirae, scribe:
     Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes eius similes orichalco:
18 Et angelo Thyatirae ecclesiae scribe
19Novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus.
Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit prophetissam, et docet et seducit servos meos fornicari et manducare idolothyta.
20 quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et man­ducare de idolothytis
21Et dedi illi tempus, ut paenitentiam ageret, et non vult paeniteri a fornicatione sua.
Ecce mitto eam in lectum et, qui moechantur cum ea, in tribulationem magnam, nisi paenitentiam egerint ab operibus eius.
22 in tribulationem maximam
23filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
24Vobis autem dico ceteris, qui Thyatirae estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus;
25tamen id quod habetis, tenete, donec veniam.
26Et, qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea,
dabo illi potestatem super gentes,

et reget illas in virga ferrea,
tamquam vasa fictilia confringentur
,
27 tamquam vas figuli confringentur

28sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam matutinam.

29Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.

Note al testo

1 Angelo Ephesi ecclesiae scribe
7 in paradiso Dei mei
8 Et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe
9 sed dives es et blasphemaris ab his
12 Et angelo Pergami ecclesiae scribe | romphaeam utraque parte acutam
13 ubi sedes est Satanae
14 edere et fornicari
15 tenentes doctrinam Nicolaitarum
16 Similiter paenitentiam age
17 dabo ei manna absconditum
18 Et angelo Thyatirae ecclesiae scribe
20 quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et man­ducare de idolothytis
22 in tribulationem maximam
27 tamquam vas figuli confringentur