Nova Vulgata22,1Angelo ecclesiae, quae est Ephesi, scribe: Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum:
Nova VulgataScio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos et tentasti eos, qui se dicunt apostolos et non sunt, et invenisti eos mendaces;
1Angelo Ephesi ecclesiae scribe
Nova Vulgata2,3et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti.
Nova Vulgata2,4Sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti.
Nova Vulgata2,5Memor esto itaque unde excideris, et age paenitentiam et prima opera fac; sin autem, venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi paenitentiam egeris.
Nova Vulgata2,6Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi.
Nova Vulgata Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei.
7in paradiso Dei mei
Nova Vulgata Et angelo ecclesiae, quae est Smyrnae, scribe: Haec dicit Primus et Novissimus, qui fuit mortuus et vixit:
8Et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe
Nova VulgataScio tribulationem tuam et paupertatem tuam — sed dives es — et blasphemiam ab his, qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.
9sed dives es et blasphemaris ab his
Nova Vulgata2,10Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
Nova Vulgata 2,11Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda.
Nova Vulgata Et angelo ecclesiae, quae est Pergami, scribe: Haec dicit, qui habet romphaeam ancipitem acutam:
12Et angelo Pergami ecclesiae scribe | romphaeam utraque parte acutam
Nova VulgataScio, ubi habitas, ubi thronus est Satanae, et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas, testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat.
13ubi sedes est Satanae
Nova VulgataSed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari;
14edere et fornicari
Nova Vulgataita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum similiter.
15tenentes doctrinam Nicolaitarum
Nova VulgataErgo paenitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
16Similiter paenitentiam age
Nova Vulgata Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei de manna abscondito et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
17dabo ei manna absconditum
Nova Vulgata Et angelo ecclesiae, quae est Thyatirae, scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes eius similes orichalco:
18Et angelo Thyatirae ecclesiae scribe
Nova Vulgata2,19Novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus.
Nova VulgataSed habeo adversus te, quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit prophetissam, et docet et seducit servos meos fornicari et manducare idolothyta.
20quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis
Nova Vulgata2,21Et dedi illi tempus, ut paenitentiam ageret, et non vult paeniteri a fornicatione sua.
Nova VulgataEcce mitto eam in lectum et, qui moechantur cum ea, in tribulationem magnam, nisi paenitentiam egerint ab operibus eius.
22in tribulationem maximam
Nova Vulgata2,23filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
Nova Vulgata2,24Vobis autem dico ceteris, qui Thyatirae estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus;
Nova Vulgata2,25tamen id quod habetis, tenete, donec veniam.
Nova Vulgata2,26Et, qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,
Nova Vulgata et reget illas in virga ferrea, tamquam vasa fictilia confringentur,
27tamquam vas figuli confringentur
Nova Vulgata 2,28sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam matutinam.
Nova Vulgata 2,29Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.