Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Apocalypsis Ioannis - 3

Apocalypsis Ioannis

3 Et angelo ecclesiae, quae est Sardis, scribe:
     Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
1 Et angelo ecclesiae Sardis scribe
2Esto vigilans et confirma cetera, quae moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo meo;
3in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
4Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
5Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius.

6Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.

Et angelo ecclesiae, quae est Philadelphiae, scribe:
     Haec dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; et claudit, et nemo aperit:
7 Et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe | Haec dicit sanctus et verus |  qui aperit et nemo cludit, qui cludit
8Scio opera tua — ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere — quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti nomen meum.
9Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te.
Quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est super orbem universum tentare habitantes in terra.
10 quae ventura est in orbem universum
11Venio cito; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
12Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius, et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum.

13Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.

Et angelo ecclesiae, quae est Laodiciae, scribe:
     Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturae Dei:
14 Et angelo Laodiciae ecclesiae scribe|qui est principium creaturae Dei
15Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus!
Sic quia tepidus es et nec calidus nec frigidus, incipiam te evomere ex ore meo.
16 Sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus
Quia dicis: “Dives sum et locupletatus et nullius egeo”, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus,
17 Quia dicis quod dives sum
suadeo tibi emere a me aurum igne probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrium ad inunguendum oculos tuos ut videas.
18 aurum ignitum probatum | et collyrio inungue
19Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age.
20Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum.
21Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.

22Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis ”.

Note al testo

1 Et angelo ecclesiae Sardis scribe
7 Et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe | Haec dicit sanctus et verus |  qui aperit et nemo cludit, qui cludit
10 quae ventura est in orbem universum
14 Et angelo Laodiciae ecclesiae scribe|qui est principium creaturae Dei
16 Sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus
17 Quia dicis quod dives sum
18 aurum ignitum probatum | et collyrio inungue