Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 8

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

8 Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus pontificem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,
1 Capitulum autem | sedis magnitudinis
sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo.
2 Dominus et non homo

Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret.
3 necesse est | aliquid quod offerat
Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera;
4 cum essent qui offerrent
qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “ Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte ”.
5 qui exemplari et umbrae | cum consummaret | vide inquit omnia facito
Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
6 melius sortitus est | sanctum est
Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur;
7 non utique secundi
8vituperans enim eos dicit: “Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum;
9non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.
Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
10 quia hoc testamentum quod disponam domui Israel
Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum,
11 unusquisque proximum suum
12quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor ”.

13Dicendo “ novum ” veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.

Note al testo

1 Capitulum autem | sedis magnitudinis
2 Dominus et non homo
3 necesse est | aliquid quod offerat
4 cum essent qui offerrent
5 qui exemplari et umbrae | cum consummaret | vide inquit omnia facito
6 melius sortitus est | sanctum est
7 non utique secundi
10 quia hoc testamentum quod disponam domui Israel
11 unusquisque proximum suum