Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 9

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

9 Habuit ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi.
1 Habuit quidem et prius iustificationes culturae | et sanctum saeculare
Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta;
2 factum est primum | inerant candelabra | quae dicitur
post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum,
3 post velamentum autem secundum
4aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,
5superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula.

His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes,
6 His vero ita conpositis | in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia
in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis,
7 in secundo autem | pro sua et populi ignorantia
8hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum;
9quae parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem,
solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita.
10 et variis baptismis habuit quidem et iustitiis carnis | inpositis

Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis,
11 Christus autem adsistens pontifex
12neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
13Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,
quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
14 per Spiritum Sanctum | conscientiam vestram

15Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.
Ubi enim testamentum, mors necesse est afferatur testatoris;
16 necesse est intercedat
testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est.
17 testamentum enim confirmatum est | alioquin nondum valet
Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est;
18 Unde ne primum quidem
enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit
19 Iecto enim omni mandato legis | ipsum quoque librum
20dicens: “ Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus ”;
21etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio.
22 et sine sanguinis fusione

Necesse erat ergo figuras quidem caelestium his mundari, ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis.
23 Necesse est ergo exemplaria quidem
Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quae sunt similitudo verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis;
24 in manufactis Sanctis Iesus introiit exemplaria verorum
25neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno.
Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est.
26 ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit
27Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium,
sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
28 exhaurienda peccata

Note al testo

1 Habuit quidem et prius iustificationes culturae | et sanctum saeculare
2 factum est primum | inerant candelabra | quae dicitur
3 post velamentum autem secundum
6 His vero ita conpositis | in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia
7 in secundo autem | pro sua et populi ignorantia
10 et variis baptismis habuit quidem et iustitiis carnis | inpositis
11 Christus autem adsistens pontifex
14 per Spiritum Sanctum | conscientiam vestram
16 necesse est intercedat
17 testamentum enim confirmatum est | alioquin nondum valet
18 Unde ne primum quidem
19 Iecto enim omni mandato legis | ipsum quoque librum
22 et sine sanguinis fusione
23 Necesse est ergo exemplaria quidem
24 in manufactis Sanctis Iesus introiit exemplaria verorum
26 ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit
28 exhaurienda peccata