Primus Paralipomenon
4 1Filii Iudae: Phares, Esrom et Charmi et Hur et Sobal. 2Reaia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai et Laad; hae cognationes Saraitarum. Et ista stirps Etam: Iezrahel et Iesema et Iedebos, nomenque sororis eorum Asalelphuni.11Chelub autem frater Suaa genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. 12Porro Esthon genuit Bethrapha et Phasea et Tehinna patrem Hirnaas (id est urbis Naas); hi sunt viri Recha. Filii autem Cenez: Othoniel et Saraia; porro filii Othoniel: Hathath et Maonathi. 14Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Geharasim (id est vallis Artificum); ibi quippe artifices erant.
Filii vero Chaleb filii Iephonne: Hir et Ela et Naham; filius quoque Ela: Cenez.
21Filii Sela filii Iudae: Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes domus operantium byssum in Bethasbea et Iochim virique Chozeba et Ioas et Saraph, qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Bethlehem; hae autem sunt res veteres. 23Hi sunt figuli habitantes Netaim et Gedera; apud regem in operibus eius commorati sunt ibi.
24Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul; 25Sellum filius eius, Mabsam filius eius, Masma filius eius. 26Filii Masma: Hamuel filius eius, Zacchur filius eius, Semei filius eius. 27Filii Semei sedecim et filiae sex; fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio eorum non potuit adaequare summam filiorum Iudae.
28Habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual 29et in Bilha et in Esem et in Tholad 30et in Bathuel et in Horma et in Siceleg 31et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim; hae civitates eorum usque ad regem David. 32Villae quoque eorum: Etam et Ain, Remmon et Thochen et Asan, civitates quinque. 33Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal; haec est habitatio eorum et genealogia.
34Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae 35et Ioel et Iehu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asiel 36et Elioenai et Iacoba et Isuhaia et Asaia et Adiel et Isimiel et Banaia, 37Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Iedaia filii Semri filii Samaia. 38Isti nominatim inscripti erant principes in cognationibus suis; et familiae eorum expansae sunt vehementer, 39et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem vallis, ut quaererent pascua gregibus suis. 40Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham. Hi ergo venerunt, qui inscripti erant nominatim, in diebus Ezechiae regis Iudae, et percusserunt tabernacula eorum et Meunitas, qui inventi fuerunt ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt.
42De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Pheltiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi 43et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
Note al testo