Primus Regum
13 1Et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel, Ieroboam stante super altare ad adolendum; 2et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait: «Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te immolant, et ossa hominum super te incendent». 3Deditque in illa die signum dicens: «Hoc erit signum, quod locutus est Dominus: ecce altare scindetur, et effundetur cinis, qui in eo est».Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari dicens: «Apprehendite eum!». Et exaruit manus eius, quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se.
7Locutus est autem rex ad virum Dei: «Veni mecum domum, ut prandeas, et dabo tibi munera». 8Responditque vir Dei ad regem: «Si dederis mihi mediam partem domus tuae, non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto; 9sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis: “Non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam, qua venisti”». 10Abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter, quo venerat in Bethel.
Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel; ad quem venerunt filii sui et narraverunt ei omnia opera, quae fecerat vir Dei illa die in Bethel, et verba, quae locutus fuerat ad regem, narraverunt quoque patri suo.
20Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum, 21et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Iuda, dicens: «Haec dicit Dominus: Quia non oboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum, quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, 22et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco, in quo praecepit tibi, ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum».
Cumque comedisset panem et bibisset, stravit sibi asinum prophetae, qui reduxerat eum;
Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis, ut plangerent eum et sepelirent. 30Et posuit cadaver eius in sepulcro suo, et planxerunt eum: «Heu, heu, mi frater!». 31Cumque sepelissent eum, dixit ad filios suos: «Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulcro, in quo vir Dei sepultus est; iuxta ossa eius ponite ossa mea. 32Profecto enim veniet sermo, quem praedixit in sermone Domini contra altare, quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum, quae sunt in urbibus Samariae».
Post haec non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed iterum faciebat de novissimis populi sacerdotes excelsorum; quicumque volebat, implebat eius manum, ut fieret sacerdos excelsorum. 34Et propter hanc causam peccavit domus Ieroboam, et eversa est et deleta de superficie terrae.
Note al testo