Secundus Paralipomenon
22 1Constituerunt autem habitatores Ierusalem Ochoziam filium eius minimum regem pro eo; omnes enim maiores natu interfecerat turba, quae irruerat cum Arabibus in castra. Regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iudae. 2Filius viginti duo annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri. 3Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab; mater enim eius impulit eum, ut impie ageret. 4Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab; ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius. 5Ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel in bellum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; vulneraveruntque Syri Ioram. Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel a plagis, quas acceperat in supradicto certamine.Igitur Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit, ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrahel aegrotantem.
Nec erat aliquis de stirpe Ochoziae, qui posset regnare. 10Athalia autem mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Iudae. 11Porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur, absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Iosabeth autem, quae absconderat eum, erat filia regis Ioram, uxor Ioiadae pontificis, soror Ochoziae; et idcirco Athalia non interfecit eum. 12Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
Note al testo