Secundus Samuelis
23 1Haec autem sunt verba David novissima:«Dixit David filius Isai,
dixit vir constitutus in alto,
christus Dei Iacob,
suavis psalta Israel.
2Spiritus Domini locutus est per me,
et sermo eius super linguam meam.
3Locutus est Deus Israel,
mihi dixit Petra Israel:
“Dominator hominum iustus,
dominator in timore Dei
4est sicut lux aurorae, oriente sole,
mane absque nubibus;
de splendore post pluviam
herba oritur de terra”.
5Nonne sic est domus mea cum Deo?
Quia pactum aeternum statuit mihi,
dispositum in omnibus atque munitum.
Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile
nonne faciet germinare?
6Praevaricatores autem
quasi spinae abiectae universi,
quae non tolluntur manibus;
et si quis tangere voluerit eas,
armabitur ferro et ligno lanceato,
igneque succensae comburentur».
Haec nomina fortium David:
Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno.
Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium.
Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim,
Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim. 14Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. Desideravit igitur David et ait: «O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam!». 16Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino dicens: «Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam?». Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta 19et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat.
Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem, 25Samma de Harod, Elica de Harod, 26Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua, Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa, 28Selmon Ahohites, Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas, Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim,
Note al testo