Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Secundus Maccabaeorum - 11

Secundus Maccabaeorum

11 1Sed parvo prorsus post tempore, Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his, quae acciderant,
2congregatis octoginta milibus et equitatu universo, veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem Graecis habitaculum facturum;
3templum vero in pecuniae quaestum sicut cetera delubra gentium habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium facturum,
4nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis.
5Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat.
6Ut autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt eum expugnare praesidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel.
7Et ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem et prompto animo impetum fecerunt.
8Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans.
9Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare.
10Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem, miserante super eos Domino.
11Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt.
12Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.

13Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo auxiliante, misit ad eos
14suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse.
15Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de Iudaeis, rex concessit.


16Nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes: «Lysias populo Iudaeorum salutem.
17Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes responsum rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud significabantur.
18Quaecumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui; et, quae res permittebat, concessit.
19Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo.
20De ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
21Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Iovis Corinthii die vicesima et quarta».

22Regis autem epistula ista continebat: «Rex Antiochus Lysiae fratri salutem.
23Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam,
24audientes Iudaeos non consensisse patri, ut transferrentur ad Graecas institutiones, sed suo ipsorum instituto adhaerentes postulare sibi concedi legitima sua;
25cupientes igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse, iudicamus templum illis restitui remque agi secundum suorum maiorum consuetudinem.
26Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum instaurationi deserviant».

27Ad gentem vero regis epistula talis erat: «Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem.
28Si valetis, sic est, ut volumus; sed et ipsi bene valemus.
29Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari.
30His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis Xanthici, erit dextera cum securitate,
31ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et nemo eorum ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam gesta sunt.
32Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.
33Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die».

34Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: «Quintus Memmius, Titus Manius, legati Romanorum populo Iudaeorum salutem.
35De his, quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos consentimus.
36De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittite inter vos conferentes de his, ut proponamus, sicut congruit vobis; nos enim Antiochiam accedimus.
37Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis.
38Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici».