Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Secundus Paralipomenon - 3

Secundus Paralipomenon

3 1Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Ierusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat a David patre eius, in loco, quem paraverat David in area Ornan Iebusaei.
2Coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui.

Et hae sunt mensurae, quas statuit Salomon, ut aedificaret domum Dei: longitudinis cubiti in mensura prima sexaginta, latitudinis cubiti viginti.
3 Mensurae, quas statuit - Lege cum Syr et Targ hammiddôt ’ăšer jissad; TM «fundamentum (Salomonis)»
Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum, iuxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti; porro altitudo centum viginti cubitorum erat. Et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.
4 Ante frontem - Lege cum Syr et Arab ‛al pānâw (= ante eam, scil. domum: cfr. Gr «ante faciem domus); TM «ante»
5Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et laminas auri obryzi affixit per totum; scalpsitque in eis palmas et quasi catenulas se invicem complectentes.
6Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo.
7Porro aurum erat de Parvaim, de cuius laminis texit domum, et trabes eius et postes et parietes et ostia; et caelavit cherubim in parietibus.

8Fecit quoque domum sancti sanctorum: longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum; et laminis auri optimi texit eam quasi talentis sescentis.
9Sed et pro clavis usus est auro ponderis quinquaginta siclorum. Cenacula quoque texit auro.

10Fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubim duos opere statuario et texit eos auro.
11Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus, et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub.
12Similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem, et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat.
13Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et extendebantur per cubitos viginti; ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum.

14Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco et bysso et intexuit ei cherubim.

15Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis; porro capita earum quinque cubitorum.
Necnon et quasi catenulas in torque, et superposuit eas capitibus columnarum; malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit.
16 In torque - Lege berābîd; TM «in dabir»
17Ipsas quoque columnas posuit ante faciem templi, unam a dextris et alteram a sinistris; eam, quae a dextris erat, vocavit Iachin et, quae ad laevam, Booz.

Note al testo

3 Mensurae, quas statuit - Lege cum Syr et Targ hammiddôt ’ăšer jissad; TM «fundamentum (Salomonis)»
4 Ante frontem - Lege cum Syr et Arab ‛al pānâw (= ante eam, scil. domum: cfr. Gr «ante faciem domus); TM «ante»
16 In torque - Lege berābîd; TM «in dabir»