Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

2 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei.
1 adnuntians vobis testimonium Christi
2Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.
3Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos,
4et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis,
5ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.

6Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruuntur,
7sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram,
8quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.
9Sed sicut scriptum est: “ Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum ”.

Nobis autem revelavit Deus per Spiritum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
10 per Spiritum suum
11Quis enim scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et, quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei.
12Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis;
quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes.
13 non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus
Animalis autem homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei, stultitia enim sunt illi, et non potest intellegere, quia spiritaliter examinantur;
14 ea quae sunt | stultitia est enim illi | quia spiritaliter examinatur
15spiritalis autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur.

16Quis enim cognovit sensum Domini,
qui instruat eum?
Nos autem sensum Christi habemus.

Note al testo

1 adnuntians vobis testimonium Christi
10 per Spiritum suum
13 non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus
14 ea quae sunt | stultitia est enim illi | quia spiritaliter examinatur