Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 8

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

8 De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat.
1 De his autem quae idolis sacrificantur scimus
2Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire;
3si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo et quod nullus deus nisi Unus.
4 De escis autem quae idolis immolantur | quia nihil est idolum
5Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, siquidem sunt dii multi et domini multi,
6nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.

Sed non in omnibus est scientia; quidam autem consuetudine usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur.
7 quidam autem conscientia usque nunc idoli
8Esca autem nos non commendat Deo; neque si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus.
Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
9 infirmibus
10Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta?
Peribit enim infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est!
11 et peribit infirmus
Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
12 in Christo peccatis
13Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.

Note al testo

1 De his autem quae idolis sacrificantur scimus
4 De escis autem quae idolis immolantur | quia nihil est idolum
7 quidam autem conscientia usque nunc idoli
9 infirmibus
11 et peribit infirmus
12 in Christo peccatis