Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 15

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

15 Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
1 evangelium quod praedicavi vobis
per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis!
2 qua ratione praedicaverim vobis
3Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas
et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas
4 et quia resurrexit tertia die
et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;
5 et post haec undecim
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt;
6 ex quibus multi manent
7deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus;
8novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi.
9Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei;
10gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum.
Igitur sive ego sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis.
11 Sive enim ego sive illi

Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? 
12 quod resurrexit a mortuis
Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est!
13 neque Christus resurrexit
Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra,
14 si autem Christus non resurrexit
invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt.
15 si mortui non resurgunt
16Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit;
quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra, adhuc estis in peccatis vestris.
17 vana est fides vestra, adhuc enim estis
18Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt.
19Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. 
21Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum:
sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
22 et sicut in Adam
23Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius;
deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem.
24 omnem principatum et potestatem et virtutem
25Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.
26Novissima autem inimica destruetur mors;
27omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.
28Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

29Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis?
30Ut quid et nos periclitamur omni hora?
Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro!
31 Cotidie morior per vestram gloriam
32Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur.
33Noli te seduci: “ Corrumpunt mores bonos colloquia mala ”.
34Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reverentiam vobis loquor.

35Sed dicet aliquis: “ Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt? ”.
36Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur;
37et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum.
38Deus autem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus.
Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium.
39 alia pecorum
40Et corpora caelestia et corpora terrestria, sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium.
41Alia claritas solis, alia claritas lunae et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate.
Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione;
42 surgit in incorruptione
seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute;
43 surgit in gloria | surgit in virtute
seminatur corpus animale, resurgit corpus spiritale.
     Si est corpus animale, est et spiritale.
44 surgit corpus spiritale
45Sic et scriptum est: “ Factus est primus homo Adam in animam viventem ”; novissimus Adam in Spiritum vivificantem.
46Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deinde quod spiritale.
Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo.
47 de caelo caelestis
48Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes;
et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis.
49 igitur sicut portavimus | portemus et imaginem caelestis
50Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit.

Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur,
51 omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur.
52 et mortui resurgent incorrupti
53Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem.
Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit
immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est:
Absorpta est mors in victoria.
54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo

55Ubi est, mors, victoria tua?
Ubi est, mors, stimulus tuus? ”.

56Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex.
57Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.
Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
58 stabiles estote et inmobiles

Note al testo

1 evangelium quod praedicavi vobis
2 qua ratione praedicaverim vobis
4 et quia resurrexit tertia die
5 et post haec undecim
6 ex quibus multi manent
11 Sive enim ego sive illi
12 quod resurrexit a mortuis
13 neque Christus resurrexit
14 si autem Christus non resurrexit
15 si mortui non resurgunt
17 vana est fides vestra, adhuc enim estis
22 et sicut in Adam
24 omnem principatum et potestatem et virtutem
31 Cotidie morior per vestram gloriam
39 alia pecorum
42 surgit in incorruptione
43 surgit in gloria | surgit in virtute
44 surgit corpus spiritale
47 de caelo caelestis
49 igitur sicut portavimus | portemus et imaginem caelestis
51 omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
52 et mortui resurgent incorrupti
54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo
58 stabiles estote et inmobiles