Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli

4 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum
1 spiritibus erroris
2in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam, 
3prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem. 
4Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, 
5sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
6Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es; 
profanas autem et aniles fabulas devita.
      Exerce teipsum ad pietatem;
7 ineptas autem
8nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. 
9Fidelis sermo et omni acceptione dignus: 
in hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium. 
10 laboramus et maledicimur quia speravimus 
11Praecipe haec et doce.

12Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
13Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae. 
Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. 
14 noli neglegere gratiam
15Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. 
16Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.

Note al testo

1 spiritibus erroris
7 ineptas autem
10 laboramus et maledicimur quia speravimus 
14 noli neglegere gratiam