Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 5

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

5 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius tabernaculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis.
1 huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habeamus
2Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes,
si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur.
3 si tamen vestiti non nudi
4Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.
Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.
5 efficit nos | nobis pignus Spiritus

Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes sumus in corpore, peregrinamur a Domino;
6 quoniam dum sumus in corpore
7per fidem enim ambulamus et non per speciem.
Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum.
8 et praesentes esse ad Deum
Et ideo contendimus sive praesentes sive absentes placere illi.
9 contendimus sive absentes sive praesentes
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
10 ut referat unusquisque propria corporis prout gessit
17 Si qua ergo in Christo

11Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
12Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde.
13Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis.

14Caritas enim Christi urget nos, aestimantes hoc quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt;
15et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
16Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.
Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
20 legationem fungimur

18Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis,
19quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
20Pro Christo ergo legatione fungimur tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
21Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.

Note al testo

1 huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habeamus
3 si tamen vestiti non nudi
5 efficit nos | nobis pignus Spiritus
6 quoniam dum sumus in corpore
8 et praesentes esse ad Deum
9 contendimus sive absentes sive praesentes
10 ut referat unusquisque propria corporis prout gessit
17 Si qua ergo in Christo
20 legationem fungimur