Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Thessalonicenses Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Thessalonicenses Epistula II Sancti Pauli Apostoli

3 De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos, 
1 et clarificetur sicut
2et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides. 
3Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo.
4Confidimus autem de vobis in Domino, quoniam, quae praecipimus, et facitis et facietis. 
Dominus autem dirigat corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi.
5 in caritate Dei et patientia Christi

Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. 
6 Denuntiamus autem vobis
Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos
7 quoniam non inquieti
8neque grates panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus; 
9non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. 
Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet. 
10 hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis
Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes; 
11 ambulare inquiete
his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent. 
12 denuntiamus et obsecramus | ut cum silentio operantes 
13Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. 
Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur; 
14 et non commisceamini
15et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.

Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis.
16 pacem sempiternam in omni loco

17Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula, ita scribo.

Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis.
18 cum omnibus vobis. Amen

Note al testo

1 et clarificetur sicut
5 in caritate Dei et patientia Christi
6 Denuntiamus autem vobis
7 quoniam non inquieti
10 hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis
11 ambulare inquiete
12 denuntiamus et obsecramus | ut cum silentio operantes 
14 et non commisceamini
16 pacem sempiternam in omni loco
18 cum omnibus vobis. Amen