Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 11

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

11 Est autem fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium. 2 In hac enim testimonium consecuti sunt seniores
1 rerum argumentum non parentum
In hac enim testimonium consecuti sunt seniores.
2 consecuti sunt senes

Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint.
3 visibilia fierent

Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
4 Fide plurimam hostiam

Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo.
5 testimonium habebat placuisse Deo
6Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit.

Fide Noe responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus.
7 metuens aptavit arcam | et iustitiae quae per fidem est

Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem, et exivit nesciens quo iret.
8 Fide qui vocatur Abraham

Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem;
9 Fide moratus est in terra repromissionis | coheredibus repromissionis
10exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus.

11Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;
propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine et sicut arena, quae est ad oram maris innumerabilis.
12 et haec emortuo | in multitudinem

Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram;
13 non acceptis repromissionibus
14qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.
Et siquidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi;
15 de qua exierunt
16nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.

Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones,
17 offerebat qui | repromissiones
ad quem dictum erat: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”,
18 dictum est quia
arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit.
19 arbitrans quia | et in parabola accepit

20Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau.

Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae.
21 et adoravit fastigium virgae eius

22Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit.

Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum.
23 elegantem infantem

Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis,
24 negavit se esse
magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere iucunditatem,
25 quam temporalis
maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem.
26 thesauro Aegyptiorum

27Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit.

Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea.
28 primitiva tangeret eos

29Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt.

Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem.
30 dierum septem

Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace.
31 cum incredulis, excipiens

Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis,
32 et Samuel et prophetis
33qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
34exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum;
35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem;
alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem;
36 et verbera experti insuper et vincula et carceres
lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti,
37 secti sunt, temptati sunt, in occisione
38quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae.

Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem,
39 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
40Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur.

Note al testo

1 rerum argumentum non parentum
2 consecuti sunt senes
3 visibilia fierent
4 Fide plurimam hostiam
5 testimonium habebat placuisse Deo
7 metuens aptavit arcam | et iustitiae quae per fidem est
8 Fide qui vocatur Abraham
9 Fide moratus est in terra repromissionis | coheredibus repromissionis
12 et haec emortuo | in multitudinem
13 non acceptis repromissionibus
15 de qua exierunt
17 offerebat qui | repromissiones
18 dictum est quia
19 arbitrans quia | et in parabola accepit
21 et adoravit fastigium virgae eius
23 elegantem infantem
24 negavit se esse
25 quam temporalis
26 thesauro Aegyptiorum
28 primitiva tangeret eos
30 dierum septem
31 cum incredulis, excipiens
32 et Samuel et prophetis
36 et verbera experti insuper et vincula et carceres
37 secti sunt, temptati sunt, in occisione
39 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem